Psalmorum 49:19
Os tuum abundavit malitia, et lingua tua concinnabat dolos. + 49.19 Os tuum abundavit, etc. Ibid. Accusat conscientiam, et linguam, etc., usque ad non casu alii derogat, sed studio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He shall go to the generation of his fathers; they shall never see light.
In Context
18Si videbas furem, currebas cum eo; et cum adulteris portionem tuam ponebas. 1
Cross References
Genesis 15:15Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
Job 33:30ut revocet animas eorum a corruptione, et illuminet luce viventium.
Ecclesiastes 3:21Quis novit si spiritus filiorum Adam ascendat sursum, et si spiritus jumentorum descendat deorsum? + 3.21 Quis novit. ID. Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiæ certus assertor sit. Deorsum. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et sæpe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur.
Matthew 8:12filii autem regni ejicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium. + 8.12 Filii autem regni ejicientur. Quia in hoc mundo fruuntur beneficiis Dei; secundum illud: Pluit super justos et injustos. Nunc videntur in facie Domini, sed tunc minime. In tenebras exteriores. Quia a Domino foras expellentur, etc., usque ad pœnitet quod deliquit pertinaciter. Fletus. Per hoc ostenditur magnitudo tormentorum. Per fletum, tormentum animæ; per stridorem dentium, corporis.
Luke 12:20Dixit autem illi Deus: Stulte, hac nocte animam tuam repetunt a te: quæ autem parasti, cujus erunt? + 12.20 Dixit autem. Dicere Dei, est ad hominem pravas ejus machinationes subita animadversione compescere. Stulte. Quia longa tibi tempora divitiarum promittebas, hac nocte præreptus aliis congregata relinques. Repetunt, etc. In nocte aufertur anima, quæ in obscuritate cordis quod poterat pati, prævidere noluit.
Jude 1:13fluctus feri maris, despumantes suas confusiones, sidera errantia: quibus procella tenebrarum servata est in æternum. + 1.13 Sidera. In hoc apostatas significat, quia in similitudinem diaboli, de sedibus angelorum ceciderunt, quibus propter apostasiam tenebræ reservantur. Sidera. Lucem veritatis promittunt in hoc mari vitiorum, sed nunquam in eodem statu docendi vel vitæ perdurant, et aliis causa naufragii sunt, et ipsis pro tenebris quas in Ecclesia Dei inducebant, tenebræ inferni parantur, et qui pacem fidei mundana tempestate turbabant, procella tormentorum percellentur.