Psalmorum 49:6
Et annuntiabunt cæli justitiam ejus, quoniam Deus judex est. + 49.6 Et annuntiabunt cœli justitiam ejus, etc. Ibid. Jam cœli nuntiaverunt nobis hanc justitiam Dei, etc., usque ad et si nunc permista, quia Deus est judex justus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
They that trust in their wealth, and boast themselves in the multitude of their riches;
In Context
Cross References
Esther 5:11et exposuit illis magnitudinem divitiarum suarum, filiorumque turbam, et quanta eum gloria super omnes principes et servos suos rex elevasset.
Psalms 52:7Quis dabit ex Sion salutare Israël? cum converterit Deus captivitatem plebis suæ, exsultabit Jacob, et lætabitur Israël.] + 52.7 Quis dabit ex, etc. AUG. Salus autem parturienti Ecclesiæ.
Psalms 56:7Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. + 56.7 Laqueum paraverunt. Interposita exaltatione, cœptam narrationem exsequitur. Pedibus CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus dolos paraverunt, ut de adultera. Incurvaverunt, dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. Ante faciem meam foveam, etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis. 1
Psalms 112:7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: + 112.7 Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur. 1
Proverbs 10:15Substantia divitis, urbs fortitudinis ejus; pavor pauperum egestas eorum. + 10.15 Substantia divitis. Spiritualiter: Qui in Deum dives est per bona opera, confidit in illo, quasi qui in urbe inexpugnabili, quæ a nullo hoste possit superari; at, qui virtutum inopia coangustantur, ideo cœlestibus egent divitiis, quia noxio pavore timent duros pro Domino tolerare labores.
Proverbs 23:5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere, quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.