The Bible Software
bible.softwarePsalmorumPsalmorum 49 › Psalmorum 49:9

Psalmorum 49:9

Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos: + 49.9 Non accipiam, etc. CASS. Etsi sic feceris: Non accipiam de domo tua vitulos, quasi significatos acciperem, non illos de domo. Quoniam meæ: ac si diceret, quia non sunt tua, sed mea. Quoniam meæ sunt, etc. AUG. Mea sunt quæ non possides, indomita, scilicet: Feræ silvarum, jumenta, boves, etc. CASS. His similitudinibus figurat Ecclesiam, etc., usque ad: Carnes taurorum non vult in sacrificiis, sed in pauperibus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

That he should still live for ever, and not see corruption.

In Context

8Non in sacrificiis tuis arguam te; holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. + 49.8 Holocausta autem. AUG. Si anima inflammatur, et membra in usum suum rapit, ne serviant cupiditati: unde præcipitur in Levitico, ut adipem cum renunculis offerant, quibus interna charitas signatur. 1

10quoniam meæ sunt omnes feræ silvarum, jumenta in montibus, et boves. 1

Read all of Psalmorum 49

Cross References

Proverbs 10:2Nil proderunt thesauri impietatis, justitia vero liberabit a morte. + 10.2 Nil proderunt. Et a transitoria morte, etc., usque ad quod pro vita sunt dati, conferunt.

Ecclesiastes 8:8Non est in hominis potestate prohibere spiritum, nec habet potestatem in die mortis: nec sinitur quiescere ingruente bello, neque salvabit impietas impium.] + 8.8 Non est in hominis ditione. ID. Quasi, non debes moleste pati, si futura non scire potes, si a potentioribus impiis sæpe opprimeris, quia cito omnia finiuntur, et mors omnia æqualiter rapit.

Luke 16:22Factum est autem ut moreretur mendicus, et portaretur ab angelis in sinum Abrahæ. Mortuus est autem et dives, et sepultus est in inferno. + 16.22 In sinum Abrahæ. Sinus Abrahæ est requies beatorum pauperum, quorum est regnum cœlorum, in quo post hanc vitam recipiuntur. Sepultura inferni pœnarum profunditas est, quæ superbos et immisericordes post hanc vitam vorat. Et sepultus est. In lege non tenacia, sed rapina damnatur; in Evangelio dives quod sua non dedit torquetur.

Acts 2:27quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. + 2.27 In inferno. Constat animam non derelictam in inferno, quæ, ablatis illis pro quibus descenderat, mox ad superna rediit, nec caro est corrupta, sed veloci resurrectione glorificata.

Acts 13:33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 49:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 49:8Psalmorum 49Psalmorum 49:10 →