The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 5 › Psalmorum 5:1

Psalmorum 5:1

In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. + 5.1 Pro ea quæ consequitur hæreditatem. Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Give ear to my words, O LORD, consider my meditation.

In Context

2[Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. + 5.2 Verba mea. CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Exaudies. Ecce ter de eodem. Auribus. Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret. 1

Read all of Psalmorum 5

Cross References

1 Samuel 1:13Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Æstimavit ergo eam Heli temulentam,

Psalms 17:1In finem. Puero Domini David, qui locutus est Domino verba cantici hujus, in die qua eripuit eum Dominus de manu omnium inimicorum ejus, et de manu Saul, et dixit: + 17.1 Diligam te, Domine, fortitudo mea, etc. CASS. Dicit hoc Christus, quod Ecclesia, id est, totus Christus. Ibid. Primo, propheta summam colligens, de liberatione gratias agit. 1

Psalms 54:2[Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: + 54.2 Exaudi, Deus, orationem meam. CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. Ne despexeris deprecationem. Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine. 1

Psalms 64:1In finem. Psalmus David, canticum Jeremiæ et Ezechielis populo transmigrationis, cum inciperent exire. + 64.1 In finem. AUG. Prophetavit Jeremias XXV, 29. post septuaginta annos rediturum populum. Inter captivos erat Ezechiel et alii prophetæ. Completis septuaginta annis restitutum est templum. Figura est nostri, qui de Babylonia ad Jerusalem suspiramus, de sæculo et corpore peccati ad cœlum. Jeremiæ. AUG., HIER. Excelsus; et significat eos, qui dicunt: Nostra conversatio in cœlis est. Aggœus, festus. Illos significat, qui sunt spe gaudentes, qui in reliquiis cogitationum diem festum agunt Domino; Ezechiel, roboravit me Dominus, et significat illos, qui sunt roborati in Domino; hi prophetaverunt reditum in Jerusalem. De populo transmigrationis. AUG. Id est, qui transmigravit de cœlo ad terram, de perfectione ad miseriam et confusionem. Cum inciperet. Ibid. Incipit exire, qui incipit amare; charitas civem facit Jerusalem, cupiditas Babylonis: et sic ergo corpore permisti, desiderio sunt separati. CASS. Consolatio in exsilio; ne quis desperet: quia certificat reditum, et per quem, et quæ divitiæ reversis. Affirmat reditum, et precatur. 1

Psalms 86:1Filiis Core. Psalmus cantici. [Fundamenta ejus in montibus sanctis; + 86.1 Psalmus. CASS. Quia agit de Ecclesia secundum potestatem, ubi agit opera. Cantici. Ut de sæculari Jerusalem, ad intelligentiam superne eleveris, scilicet de actione ad theoricam. Propheta prædicat cœlestem Jerusalem filiis Chore, quam commendat per fundamenta, et portas, et famam ut eis augeatur affectus. Fundamenta ejus. Psalmus de cœlesti Jerusalem: plenus spiritu Propheta, multa volvens apud se, de hac civitate, de qua nihil adhuc dixerat, in hoc erumpit: Fundamenta ejus, etc. Prior laus a fundamentis; soliditas totius civitatis notetur. Ejus, non refertur ad aliquod præmissum: sed ad cordis Prophetæ meditationem, quia nunquam de illa corde tacuerat, etsi ore. 1

1 Peter 3:12quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum: vultus autem Domini super facientes mala.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 5:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Psalmorum 5Psalmorum 5:2 →