The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 5 › Psalmorum 5:3

Psalmorum 5:3

Intende voci orationis meæ, rex meus et Deus meus. + 5.3 Voci. Illa oratio vocem habet, quæ est digna audiri. Rex. AUG. Proprie Filius, bene primo rex, quia per eum itur ad Patrem, unde subdit: Et Deus meus: et tamen non dicit intendite, sed intende, quia unus Deus. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My voice shalt thou hear in the morning, O LORD; in the morning will I direct my prayer unto thee, and will look up.

In Context

2[Verba mea auribus percipe, Domine; intellige clamorem meum. + 5.2 Verba mea. CASS. Hic innuit propheta trinam orationem esse faciendam. Sunt enim tria principalia vitia in prosperis, tria in adversis: contra quæ trinam debemus facere orationem. In prosperis, contra carnis concupiscentiam, contra concupiscentiam oculorum, contra superbiam vitæ. In adversis, contra timorem mortis, periculi, utilitatis. Ibid. Trina oratio, verba, oris psalmodiam, clamorem, cordis affectum, ideo: Exaudies. Ecce ter de eodem. Auribus. Aures Dei sunt potentia, clementia. Potentia, qua potest: clementia, qua vult audire; nisi enim esset clementia, nullius preces exaudiret. 1

4Quoniam ad te orabo, Domine: mane exaudies vocem meam. + 5.4 Quoniam, etc. AUG. Hucusque oratio ut audiatur, etc., usque ad et hoc mane mox ut tenebras deserit. 1

Read all of Psalmorum 5

Cross References

Psalms 22:2in loco pascuæ, ibi me collocavit. Super aquam refectionis educavit me; + 22.2 In loco pascuæ. CASS. Prima gratia, ocus pascuæ, id est, sermo divinus, qui saginat meditantes. Super aquam. Secunda gratia, aqua refectionis. 1

Psalms 88:13aquilonem et mare tu creasti. Thabor et Hermon in nomine tuo exsultabunt: + 88.13 Aquilonem. Diabolus. Mare tu creasti. Sæculum. Stulte ergo in eum se erigunt, a quo creata sunt. Thabor et Hermon in nomine tuo. AUG. Montes Syriæ, et per eos gentes accipiuntur a parte totum per synedochen. Exsultabunt. Christo veniente allegorice. Thabor, Judæi, ad quos primum lumen venit. Hermon, Gentes, quæ prius fuerunt anathematizatæ. In nomine tuo exsultabunt, conjunctis in angulari lapide duobus parietibus. AUG. Thabor. Veniens lumen a summo scilicet lumine, quo veniente fit anathema ejus, id est diaboli, qui nos tenebat in errore suo. Quod est: a te datum est ut illuminemur, ut anathema demus diabolo. 1

Psalms 130:2Si non humiliter sentiebam, sed exaltavi animam meam: sicut ablactatus est super matre sua, ita retributio in anima mea. + 130.2 Si non humiliter sentiebam. ID. Nutritus in lacte quod est Verbum caro factum ut sic crescerem ad panem angelorum, ad Verbum quod apud Deum, sed non. Exaltavi, ut hæretici. Qui si utcunque aliquid cœperint, vel visi sunt capere, inde superbiunt; et cum adhuc teneri super matrem sint, et portentur manibus, ut crescant, qui portati fuerunt in utero ut nascerentur: a lacte ante tempus separantur, unde exstinguntur. Ita retributio. ID. Obstringit se maledicto, etc., usque ad sic revelabit Deus quod aliter sapit, quia superbis resistit, humilibus dat gratiam. Sicut ablactatus est. Sicut enim quinque tempora narrantur, etc., usque ad quia Deus erat homo; sed non mutatus in hominem. 1

Psalms 145:1Alleluja, Aggæi et Zachariæ. + 145.1 Alleluia. CAS. Vox ista, quasi musica salutaris, tanquam harmonia cœlestis, quæ non solum homines, sed etiam angelos delectat, laudem Dei exprimens. Quæ congrue huic psalmo præscribitur, ubi vir justus exhortatur animam ad laudem Dei: quia in adversis aliquando, velit nolit, perturbatur anima. Unde supra: Quare tristis es, anima mea, et quare conturbas me? Sed ut auferat ei perturbationem, suggerit gaudium de spe, si non in re: Spera in Deo, etc. AUG. Hac spe erecta anima Deum laudat hic. CAS. Primo, sibi quasi omnibus consulit laudare, ne in vanis oretur; et quasi acquiescens consilio, asserit se laudaturum ibi ubi poterit plene. Secundo, alios monet non sperare in homine, ibi: Nolite confidere. Tertio, docet omnem spem in Omnipotente ponendam, ibi: Beatus, etc. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 5:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 5:2Psalmorum 5Psalmorum 5:4 →