Psalmorum 5:9
Domine, deduc me in justitia tua: propter inimicos meos dirige in conspectu tuo viam meam. + 5.9 Domine, deduc. AUG. Quarto, proficiens inter impedimenta orat juvari intus, ne linguis dolosis avertatur. In justitia tua. CASS. Quia pœnitentes et supplices recipis. In conspectu. AUG. Ubi homo non videt, cui laudanti vel vituperanti non est credendum: quia non videt in conscientia, in qua iter ad Deum dirigitur. Ideo subdit: Quoniam non est in ore eorum veritas. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 32:21Non accipiam personam viri, et Deum homini non æquabo.
Psalms 51:6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. + 51.6 Lingua dolosa. Ibid. Id est, dolosa verba fallaciæ ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium. 1
Psalms 58:2[Eripe me de inimicis meis, Deus meus, et ab insurgentibus in me libera me. + 58.2 Eripe. Ibid. Dum qui sine macula est, hoc petit, quid necessario petamus, ostendit. De inimicis. CASS. Quatuor genera sunt adversariorum, etc., usque ad de his ergo ait: Eripe me, etc. 1
Psalms 62:9Adhæsit anima mea post te; me suscepit dextera tua. 1