The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:10

Psalmorum 50:10

Auditui meo dabis gaudium et lætitiam, et exsultabunt ossa humiliata. + 50.10 Auditui meo. AUG. Nota humilem. Audiam te, etc., usque ad et quia jam humilis jam exsultant ossa humiliata. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For every beast of the forest is mine, and the cattle upon a thousand hills.

In Context

9Asperges me hyssopo, et mundabor; lavabis me, et super nivem dealbabor. + 50.9 Asperges me. CASS. Secunda est confidentia misericordiæ Dei, quæ multum est utilis: ne subrepat desperatio, quæ omnibus peccatis gravior est. Hyssopo. Ibid. Immolato sanguine intincta, super corpus leprosi aspergebatur, significans sanguine Christi maculas peccatorum abluendas. AUG. Hyssopus herba humilis, etc., usque ad in quibus est inflatio, sic humilitas superbiam. Super nivem. Ibid. Incomparabiliter: unde et in monte vestis Christi fulsit sicut nix. 1

11Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele. + 50.11 Averte. CASS. Ex confidentia securus, petit deletionem omnium peccatorum et plenam restitutionem. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Genesis 1:24Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo, jumenta, et reptilia, et bestias terræ secundum species suas. Factumque est ita. + 1.24 Dixit quoque Deus: Producat terra, etc. BEDA, in Hexæm., tom. 3, col. 13 Post cœlum repletum sideribus et ærem volatilibus qui propter viciniam cœlum nominatur, etc., usque ad nomine quadrupedum omnia comprehensa sunt præter bestias et reptilia, sive domita, sive fera et agrestia. Producat terra, etc. AUG., lib. III in Gen., c. 11, tom. 3 Consequens erat ut terram jam ornaret suis animalibus. Ter dicendo, juxta genus suum, etc., usque ad Et nomine pecorum et bestiarum omne irrationale animal solet comprehendi. In genere suo. AUG., ibid. c. 12, Hæc forsitan secundum genus dicuntur, quia ita orta ut ex eis nascantur alia, et originis formam successione conservent. De homine autem hoc dictum non est, quia unus fiebat, de quo et femina facta. Non enim multa genera hominum facta sunt, sicut herbarum et lignorum; ut dicatur, secundum genus suum, ac si diceretur generatim, ut inter similia, atque in unam originem seminis pertinentia distinguerentur a cæteris. AUG., ibid. c. 14 De quibusdam minutis animalibus quæstio est, etc., usque ad nisi quod potentialiter in ipsis, et materialiter erant præseminata. AUG., ibid. c. 15, 16 De venenosis et perniciosis quæritur, etc., usque ad quæ cuncta merito considerata laudantur. AUG., ibid., c. 17 Illud etiam movet, etc., usque ad sed piæ fortitudinis numeros ad omnia præparare non dubitent. THEOD., quæst. 18 in Gen. Ne bestias, velut ab his, prorsus illæsi, contemnamus, quasi nullarum sint virium. Nonnunquam permittit Deus duos aut tres e multis millibus vel a scorpionibus pungi, vel a serpentibus morderi; ut nos veriti ne quid simile patiamur, Deum creatorem in auxilium invocemus. AUG. in Gen., l. 3, c. 13 Quæritur quare hic non sit additum, quod dictum est de animalibus aquarum: Benedixitque eis Deus dicens: Crescite et multiplicamini, etc. Forte quod de prima creatura animæ viventis dictum erat, de secunda subintelligendum reliquit, maxime quia in hujus diei operibus alia plura dicturus. Herbas autem atque ligna quia non habent generandi affectum, hujus benedictionis forsitan indigna judicavit. Quod necessario repetitum est in homine, ne quis putet in officio gignendi filios esse peccatum, sicut in fornicatione sine conjugio.

Genesis 8:17Cuncta animantia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatilibus quam in bestiis et universis reptilibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredimini super terram: crescite et multiplicamini super eam.

Genesis 31:9Tulitque Deus substantiam patris vestri, et dedit mihi.

Job 40:15Huic montes herbas ferunt: omnes bestiæ agri ludent ibi.

Psalms 24:1In finem. Psalmus David. [Ad te, Domine, levavi animam meam: + 24.1 In finem. Hier. Hic flagellatus pœnitens præponitur aliis, ne murmurent in adversis: qui in se expertus per misericordiam blanditur, per justitiam terret. Ad te, Domine, levavi. AUG. Psalmus contra adversa sæculi, etc., usque ad qui non per omnes, minus perfectos. CASS. Primo petit doceri vias Domini, quia ad Deum erectus. ID. Ad te contemplandum; facile terrena despicit, qui divina conspicit. 1

Psalms 104:24Et auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. + 104.24 Et auxit populum suum, etc. ID. Quinta pars. Ecce quæ in Ægypto gesta, breviter proponit, quæ postea pleniter narrat. Dicit etiam, quomodo firmavit populum suum super inimicos suos. Et firmavit eum. Per signa Moysi scilicet, ante enim masculini fetus filiorum Isræl necabantur, et ipsi in faciendis lateribus conterebantur. Sed postea in manu potenti, et per signa et portenta Domini, metuendi et honorandi facti sunt. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:9Psalmorum 50Psalmorum 50:11 →