Psalmorum 50:13
Ne projicias me a facie tua, et spiritum sanctum tuum ne auferas a me. + 50.13 Ne projicias me a facie tua. CASS. A peccatis faciem averte, sed non me a facie tua, unde lumen et sanitas veniat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Will I eat the flesh of bulls, or drink the blood of goats?
In Context
Cross References
Leviticus 7:12Si pro gratiarum actione oblatio fuerit, offerent panes absque fermento conspersos oleo, et lagana azyma uncta oleo, coctamque similam, et collyridas olei admistione conspersas: + 7.12 Si pro gratiarum actione fuerit oblatio. Ad litteram pro gratiarum actione fit oblatio, cum quis de magna tribulatione liberatus gratias agit, sicut Moyses post transitum maris Rubri Exod. 15..Mystice quoque, qui majora crimina non commiserit, Dei misericordiæ laudes persolvit, qui se immunem ab horrendis criminibus custodivit. Et lagana azyma uncta oleo. Panem, scilicet tenuem et latum, qui scientiam prophetarum significat. Quantum autem distat inter soliditatem panis et teneritudinem lagani, tantum inter scientiam veteris et Novi Testamenti; panes ergo sparguntur oleo, lagana unguntur, quia majus est lumen et gratia Novi Testamenti quam veteris. Coctamque similam, et collyridas olei, etc. Divinam scilicet sapientiam, quæ coquitur igne charitatis. Nam Christus Dei sapientia propter nimiam charitatem se tradit morti.
Deuteronomy 33:19Populos vocabunt ad montem: ibi immolabunt victimas justitiæ. Qui inundationem maris quasi lac sugent, et thesauros absconditos arenarum.] + 33.19 Ad montem. Sion scilicet vel Jerusalem, vel contemplationem et virtutum altitudinem. Vocabunt. Justitiam tantum in fide Christi esse docentes. Finis enim legis Christus ad justitiam omni credenti Rom. 10.. In monte immolant victimas justitiæ, dum omnes qui ad Christum veniunt in quo construitur Ecclesia non ex operibus legis sed ex fide Christi justificari docent, secundum illud Justus autem ex fide vivit Habac. 1.. Sunt ergo veri Christiani victimæ justitiæ, quæ ab apostolis immolantur, dum terrena desideria mortificare docentur, ut spiritualia vivificentur; unde: Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vivetis Rom. 8.. Ibi immolabunt. Non est locus veri sacrificii extra catholicam Ecclesiam, quæ supra hunc montem posita est. Qui inundationem. Hæ tribus negotiationibus vacaverunt, de transmarinis regionibus mercimonia reportantes, et thesauros absconditos, argentum, scilicet aurum vel gemmas quasi lac sugent, id est, facile accipient. Qui inundationem maris. Gentium vocationem significat. Mare enim universum genus hominum significat; unde: Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mari, et ex omni genere piscium congreganti Matth. 13.. Mare, mundus, sagena, doctrina, omne genus piscium, omnis sexus, ætas et conditio intelligitur. Maris ergo inundationem apostoli quasi lac suxerunt, quia confluentes ad doctrinam Evangelii turbas populorum in augmentum corporis Christi traxerunt. Absconditos. Novit Dominus qui sunt ejus I Tim. 2.. Multi enim sunt vocati, pauci, etc. Matth. 20. Arenæ, infidelium multitudo; thesauri, pretiosæ electorum animæ. Sic ergo suxerunt, ut ex auditoribus Evangelii alii quasi vasa in honorem thesauris regis transferrentur, alii quasi arenæ steriles et inutiles vacui remanerent.
Romans 12:1Obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium vestrum. + 12.1 Obsecro vos. Hucusque satis utramque partem humiliavit, et gloriam de priori statu annulavit, modo quasi finito negotio deinceps ad moralitatem tendit. Obsecro vos. Hucusque ne alter adversus alterum superbiret; hinc ut alter de alterius utilitate laboret. Obsecro per, etc. Id est per apostolatum misericorditer a Deo mihi commissum, vel misericordiam a Deo vobis factam et exhibitam. Hostiam, etc. AUG., lib. 10, de Civit., cap. 6. Verum sacrificium est omne opus quod agitur, etc, usque ad adjungit dicens: Sed reformamini in novitate mentis vestræ, etc.