The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:3

Psalmorum 50:3

[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Our God shall come, and shall not keep silence: a fire shall devour before him, and it shall be very tempestuous round about him.

In Context

2cum venit ad eum Nathan propheta, quando intravit ad Bethsabee. 1

4Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. + 50.4 Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Exodus 19:18Totus autem mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eum in igne: et ascenderet fumus ex eo quasi de fornace, eratque omnis mons terribilis. + 19.18 Totus autem mons Sinai fumabat, etc. GREG. lib. VI Moral., cap. 27. Legem daturus Dominus in igne fumoque descendit, etc., usque ad vincunt quod sunt. ID., lib. II Moral., cap. 2. Sacra eloquia in exordio narrationum qualitates exprimunt, terminosque causarum aliquando a positione loci, aliquando a positione corporis, aliquando a qualitate æris, etc., usque ad punituri autem Sodomam vespere venisse memorantur.

Numbers 16:35Sed et ignis egressus a Domino interfecit ducentos quinquaginta viros, qui offerebant incensum.

1 Kings 19:11Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus. + 19.11 Et spiritus. ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.

Psalms 18:9Justitiæ Domini rectæ, lætificantes corda; præceptum Domini lucidum, illuminans oculos. + 18.9 Justitiæ Domini. Ibid. Omnes in illo recte, qui non docuit quod non fecit, ut imitantes gauderent in eis, qui libere cum charitate facerent, non serviliter cum timore. CASS. Justitiæ, lex quæ justificat; quidquid præcipit justum est. 1

Psalms 50:21Tunc acceptabis sacrificium justitiæ, oblationes et holocausta; tunc imponent super altare tuum vitulos.] + 50.21 Tunc acceptabis sacrificium. Ibid. Modo sacrificium pro iniquitate, etc., usque ad tunc justitia erit sacrificium, oblationes minores sancti, holocausta, perfecti. Tunc imponent. CASS. Sacerdotes, vitulos innocentes, etc., usque ad fideles pro tuo nomine patientes, tibi erunt grati. Altare. AUG. Cœlestem Jerusalem.

Psalms 83:1In finem, pro torcularibus filiis Core. Psalmus. + 83.1 In finem. AUG. Nihil hic dicitur de torcularibus visibilibus, unde constat spiritualia esse. Uva in vite, oliva in arbore pendens libero fruuntur ære, nec illa est vinum, nec ista oleum ante pressuram: sic quos præscivit Deus ante sæcula fieri conformes imaginis filii, antequam accedant ad servitutem Dei, fruuntur in sæculo deliciosa libertate. Sed cum accedunt ad servitutem Dei, dicitur eis: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem Eccle. 2.. Ecce torcular, conteruntur, exuuntur in tegumentis carnalium desideriorum, quasi vinaciis exuuntur veteri homine, et in apothecam Dei defluunt: ideo torcularia dicuntur Ecclesiæ præsentis temporis. Sed qui in his filii Core, id est calvi, scilicet Christi? Calvus namque Elisæus irrisus a pueris figura fuit Christi, qui in calvaria crucifixus. Ideo hic premitur Christianus, ut quærat quietem, quæ non est hic, et fit ei Deus refugium. Qui enim incumbit terrenis, incumbit in baculum arundinis. Pro torcularibus. AUG. In torculari fructus uvæ vel olivæ emanat: sic in pressuris merita sanctorum patent, quæ in pace latebant. CASS. Psalmus secundus de charitate. Primo de inæstimabili desiderio æternæ domus. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:2Psalmorum 50Psalmorum 50:4 →