The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:4

Psalmorum 50:4

Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me. + 50.4 Amplius lava me. CASS. Quem modum delendi velit, subdit: Munda me, etc. HIER. Sic lava ut mundes, lavantur enim quædam, quæ tamen non sunt pura. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall call to the heavens from above, and to the earth, that he may judge his people.

In Context

3[Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam. + 50.3 Miserere mei, Deus. Ibid. Hic pœnitentialis psalmus, etc., usque ad quia prævidit per hunc psalmum plures perituros. Secundum magnam misericordiam tuam. De gravi peccato desperandum esset, nisi magna misericordia esset. Magna non potest diffiniri quanta sit. Magnam misericordiam. Ibid. Magna misericordia Deum de cœlo deposuit, etc., usque ad cum secundum se rogatur Deus ignoscere? Miserationum, etc. CASS. Per misericordiam et miserationem petit. Et est misericordia in natura, miseratio in effectu. 1

5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. + 50.5 Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Deuteronomy 4:36De cælo te fecit audire vocem suam, ut doceret te, et in terra ostendit tibi ignem suum maximum, et audisti verba illius de medio ignis:

Deuteronomy 31:28Congregate ad me omnes majores natu per tribus vestras, atque doctores, et loquar audientibus eis sermones istos, et invocabo contra eos cælum et terram.

Psalms 50:6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1

Psalms 98:9Exaltate Dominum Deum nostrum, et adorate in monte sancto ejus, quoniam sanctus Dominus Deus noster.]

Isaiah 11:3et replebit eum spiritus timoris Domini. Non secundum visionem oculorum judicabit, neque secundum auditum aurium arguet; + 11.3 Et replebit eum spiritus. ID. Spiritualiter propter parvulos qui timore indigent, quem foras mittit perfecta charitas. Qui enim timet, pœnam habet, et non est perfectus in charitate. Non secundum. Non accipiet personam, quia non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente; qui timet Deum acceptus est illi. Arguet. ID. Pharisæos et reprehendentes apotolos, quando in sabbato ambulantes per sata, spicas vellentes manibus confricabant et manducabant.

Micah 6:1[Audite quæ Dominus loquitur: Surge, contende judicio adversum montes, et audiant colles vocem tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:3Psalmorum 50Psalmorum 50:5 →