The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:6

Psalmorum 50:6

Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the heavens shall declare his righteousness: for God is judge himself. Selah.

In Context

5Quoniam iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper. + 50.5 Quoniam iniquitatem. AUG., CASS. Cujus misericordiam petit ut ignoscat, quia scit justum ut peccata puniat, subdit: Tu ne punias, quia ego punio. Quoniam iniquitatem meam, etc. Contra me. AUG. Post tergum peccatum habuit, cum rex sententiam in divitem, qui rapuit ovem pauperis dedit, oblitus sui. 1

7Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. + 50.7 In iniquitatibus. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

Psalms 9:16exultabo in salutari tuo. Infixæ sunt gentes in interitu quem fecerunt; in laqueo isto quem absconderunt comprehensus est pes eorum. + 9.16 Exsultabo. AUG. Hucusque clamor, inde dicit Ecclesia quæ affligitur, exsultabo in Jesu. CASS. Spe enim salva est. In laqueo. Ibid. Laqueus occultus, dolosa cogitatio: Pes, animæ amor, qui, si pravus est, dicitur cupiditas, si rectus, charitas. Eo enim movetur anima quasi ad locum, quo se pervenisse per amorem lætatur. In laqueo ergo, id est, fraudulento consilio: pes, id est, amor qui per fraudem pervenit ad vanam lætitiam, comprehensus est, quia illa delectatio alligat eos, ut inde abrumpere amorem, et ad utilia vertere non audeant. Si enim conentur, dolor est deserere, quæ delectant, et ille dolor non sinit abscedere. 1

Psalms 89:5quæ pro nihilo habentur, eorum anni erunt. 1

Isaiah 33:22Dominus enim judex noster, Dominus legifer noster, Dominus rex noster, ipse salvabit nos. + 33.22 Dominus enim. ID. Judicabit orbem terræ in justitia.

Romans 2:5Secundum autem duritiam tuam, et impœnitens cor, thesaurizas tibi iram in die iræ, et revelationis justi judicii Dei, + 2.5 Secundum autem. Sunt enim quidam quibus mala quæ agunt displicent, et ducti pœnitentia cordis, quatenus eis datur ex eis exire, laborant: de quibus hic non loquitur. Sunt alii quibus placent mala, et de misericordia Dei nimis præsumentes in eis pertinaciter perdurant, in quo illius ostendunt patientiam, et suam cumulant sarcinam deterius peccando. Sunt et alii quibus displicent quidem mala, sed quoniam gravia esse intelligunt, putant sibi jam non posse ignosci, sicut ille qui dixit: Major est iniquitas mea Gen. 4., etc. Illi ergo nimia spe Deum non justum autumant: isti vero desperatione Deum non bonum æstimant. Ex utroque ergo periclitabuntur, et sperando et desperando, contrariis rebus et contrariis affectionibus laborantes, peribunt. Justi judicii. CYPR. Justum judicium Dei dixit esse, etc., usque ad non potest pœnitentia prodesse peccanti.

2 Corinthians 5:10Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit, sive bonum, sive malum. + 5.10 Ut referat unusquisque. Etiam pueri, qui, si non per se, per alios gesserunt, dum per eos crediderunt vel non crediderunt, secundum quod judicantur, non secundum quod gesturi erant, si diu viverent. Dicit enim: prout gessit in corpore, non ut gesturus erat si viveret, frustra ergo homo post hoc corpus sibi promittit, quod hic in corpore comparare neglexit. Suademus. Suadent apostoli ut reliqui bene viventes credant et provideant sibi, quia quorumdam praviloquio dies Domini in dubium venit

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:5Psalmorum 50Psalmorum 50:7 →