The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 50 › Psalmorum 50:7

Psalmorum 50:7

Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea. + 50.7 In iniquitatibus. CASS. Minuitur invidia peccati, etc., usque ad de uno arguitur et omnia confitetur. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Hear, O my people, and I will speak; O Israel, and I will testify against thee: I am God, even thy God.

In Context

6Tibi soli peccavi, et malum coram te feci; ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. + 50.6 Tibi soli peccavi. HIER. Solus enim ille juste punit, qui non habet in se, quod reprehendatur, hic est inter homines solus Christus. Tibi soli. CASS. Quia rex omnibus superior, tantum a Deo puniendus est. Coram te. Quia ubique esse scit, unde se arguit, quia eo præsente peccare non erubuit. Ut justificeris, etc. Cujus verba non transeunt, sed implentur. Vincas cum judicaris. Deus tantæ justitiæ est, etc., usque ad ut vincat inter se et eum, si judicentur. Tibi soli. AUG. Christo nullum habenti peccatum, etc., usque ad eo quod tam graviter Deum offenderat. Et vincas. AUG. Vel adeo justus es, ut vincas diabolum, et mortem, et Judæos, cum judicaris: et in judicio, quo judicatus es. 1

8Ecce enim veritatem dilexisti; incerta et occulta sapientiæ tuæ manifestasti mihi. + 50.8 Ecce enim, etc. AUG. Sic misericordiam dat, ut servet veritatem, ut nec peccata sint impunita ejus cui ignoscit. Ignoscit enim seipsum punienti. Misericordia ergo etiam est quod homo liberatur; veritas quod peccatum punitur. Veritatem, etc. CASS. Quia in confitendo, veritatem dixit, quam Deus super sacrificia quærit, supplicat sibi subveniri. Incerta et occulta. AUG. Sunt et occulta quod talibus, etc., usque ad unde magis a peccato erat sibi cavendum. Occulta. CASS. Ex auctoritate manifestantis, confidentia ablutionis et dealbationis. 1

Read all of Psalmorum 50

Cross References

Exodus 19:5Si ergo audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium de cunctis populis: mea est enim omnis terra:

Deuteronomy 26:17Dominum elegisti hodie, ut sit tibi Deus, et ambules in viis ejus, et custodias cæremonias illius, et mandata atque judicia, et obedias ejus imperio.

1 Samuel 12:22Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum: quia juravit Dominus facere vos sibi populum.

2 Kings 17:13Et testificatus est Dominus in Israël et in Juda per manum omnium prophetarum et videntium, dicens: Revertimini a viis vestris pessimis, et custodite præcepta mea et cæremonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarum.

Nehemiah 9:29Et contestatus es eos ut reverterentur ad legem tuam. Ipsi vero superbe egerunt, et non audierunt mandata tua, et in judiciis tuis peccaverunt, quæ faciet homo, et vivet in eis: et dederunt humerum recedentem, et cervicem suam induraverunt, nec audierunt.

Psalms 81:8Surge, Deus, judica terram, quoniam tu hæreditabis in omnibus gentibus.] + 81.8 Surge Deus. AUG. Id est, damna istos, quia his repulsis, tu hæreditabis. Vel judica mundum, quia tuus est, et hoc est, tu hæreditabis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 50:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 50:6Psalmorum 50Psalmorum 50:8 →