The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 51 › Psalmorum 51:10

Psalmorum 51:10

Ego autem, sicut oliva fructifera in domo Dei; speravi in misericordia Dei, in æternum et in sæculum sæculi. + 51.10 Ego autem, etc. Ibid. Quomodo contra eum bonus se habeat. CASS. Hucusque vituperatio illius, hic laus contrariæ partis: ecce perfecta demonstratio. Oliva fructifera. AUG. Populus Dei oliva, unde fracti sunt superbi rami, id est, Judæi, et insertus est oleaster de gentibus. CASS. Oliva fructifera, de cujus germine Dominus Christus effloruit, qui spirituali oleo perunctus est præ consortibus suis. In æternum et in sæculum sæculi. AUG. Quod dixit in æternum, repetit in sæculum sæculi: ut repetendo confirmet, quam fundatus est in amore regni cœlorum. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Create in me a clean heart, O God; and renew a right spirit within me.

In Context

9Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum; sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et prævaluit in vanitate sua. 1

11Confitebor tibi in sæculum, quia fecisti; et exspectabo nomen tuum, quoniam bonum est in conspectu sanctorum tuorum.] + 51.11 Fecisti, et exspectabo nomen. Ibid. Prædicta scilicet, quod sim oliva, quod speravi in misericordia in æternum.

Read all of Psalmorum 51

Cross References

Joshua 14:14atque ex eo fuit Hebron Caleb filio Jephone Cenezæo usque in præsentem diem, quia secutus est Dominum Deum Israël.

Psalms 24:4Confundantur omnes iniqua agentes supervacue. Vias tuas, Domine, demonstra mihi, et semitas tuas edoce me. 1

Psalms 73:1Intellectus Asaph. [Ut quid, Deus, repulisti in finem, iratus est furor tuus super oves pascuæ tuæ? + 73.1 Intellectus Asaph. AUG. Synagogæ, etc., usque ad ut duritia Judæorum vel calamitatibus terreretur, vel molliretur. CAS. Monet, relictis figuris, transire ad veritatem. Ut quid Deus. ID. Describens eversionem Jerusalem irreparabilem, quærit causam, quare admirans et conquerens; et precatur pro repulso populo, et ultionem in destructores, quæ quidem eis utilis est, et jam facta est. Repulisti nos. ID. Quasi alienos a tua defensione. In finem. Nec templo parcitur. Interitum et captivitatem significat, quæ a Tito et Vespasiano. Oves nominat, ut pii pastoris misericordiam commoveat. Tuæ. In eos temperantius vindicamus, quos aliquando fuisse nostros meminimus. 1

Jeremiah 13:27adulteria tua, et hinnitus tuus, scelus fornicationis tuæ: super colles in agro vidi abominationes tuas. Væ tibi, Jerusalem ! non mundaberis post me: usquequo adhuc?] + 13.27 Super colles. Allegorice. In collibus et in agris fornicatur, et nunquam mundatur, qui erecta cervice per superbiam, non humiliatur sub potenti manu Dei, sed confidit in sceleribus suis.

Ezekiel 11:19Et dabo eis cor unum, et spiritum novum tribuam in visceribus eorum: et auferam cor lapideum de carne eorum, et dabo eis cor carneum,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 51:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 51:9Psalmorum 51Psalmorum 51:11 →