Psalmorum 51:5
Dilexisti malitiam super benignitatem; iniquitatem magis quam loqui æquitatem. + 51.5 Dilexisti malitiam, etc. CASS. Non deserit malum, qui diligit super benignitatem; et si benignitas tangit animum, refugit. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Behold, I was shapen in iniquity; and in sin did my mother conceive me.
In Context
Cross References
Genesis 8:21Odoratusque est Dominus odorem suavitatis, et ait: Nequaquam ultra maledicam terræ propter homines: sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua: non igitur ultra percutiam omnem animam viventem sicut feci. + 8.21 Sensus enim, etc. GREG., Moral. libr. 38 Nemo sibi attribuat, si cogitationes vicerit: quia corruptionis malum, quod quisque ab ortu carnalium desideriorum sumpsit, exercet in provectu ætatis: et nisi hoc citius divinæ fortitudinis reprimat manus, omne bonum naturæ culpa vorat in profundum; Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus I Cor. 3.
Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.
Psalms 58:3Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. 1
Romans 5:12Propterea sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. + 5.12 Propterea. Dixit per Christum esse justitiam et vitam. Et quod possit esse per eum, per similitudinem in minori probare intendit. Per unum. Adam scilicet non unam Evam dixit Apostolus: consuetudinem tenens, dum successionem posteritatis humanæ (quæ peccato et morti ex eo venienti succumbit) non mulieri, sed viro attribuit. Non enim ex muliere posteritas, sed ex viro nominari solet. Vel, quia mulier de viro est, et utriusque una caro. Sive ergo ab Eva, sive ab Adam dicatur, utrumque ad primum hominem pertinet: et per hoc Apostolus peccatum originale propagationis intelligi voluit cujus princeps Adam, non imitationis, cujus princeps diabolus; unde: Invidia diaboli mors intravit in hunc mundum. In omnes homines. Quia etiam ante legem, cum non ita videretur lege non docente; imputa batur quidem peccatum apud homines, sed non apud Deum ut putabant peccatores apud quem putabatur impune futurum, cum nesciretur judicaturus: sed ubi lex data est, noverunt Deum curare humana et judicare. Ante non imputabatur, sed regnavit mors secure, possidente homines diabolo pro impunitate credita usque ad Moysen per quem rediit cognitio unius Dei. Regnavit ergo mors (ut habet alia littera), non tamen in omnes, sed in similes prævaricatori Adæ, qui, neglecto Deo, creaturæ servierunt, sicut ille loco Dei, diabolo consensit. Tales erant fere omnes usque ad legem. Perpauci, ut Abraham, uni Deo servierunt, et in eos non regnavit mors, imo sub spe servati sunt in adventu Christi liberandi.