The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 51 › Psalmorum 51:7

Psalmorum 51:7

Propterea Deus destruet te in finem; evellet te, et emigrabit te de tabernaculo tuo, et radicem tuam de terra viventium. + 51.7 Propterea Deus. CASS. De celeri fine iniqui. Et radicem tuam de terra viventium. AUG. Radix nostra charitas est, etc., usque ad hic enim pulvis, quem projicit ventus a facie terræ. Ibid. Radix mali cupiditas, quæ non fructum parit in terra viventium. Vel, loquitur de Antichristo, cujus radix ministri, qui cum eo nihil habebunt cum sanctis. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Purge me with hyssop, and I shall be clean: wash me, and I shall be whiter than snow.

In Context

6Dilexisti omnia verba præcipitationis; lingua dolosa. + 51.6 Lingua dolosa. Ibid. Id est, dolosa verba fallaciæ ministra, aliud in corde gestantium, aliud in ore promentium. 1

8Videbunt justi, et timebunt; et super eum ridebunt, et dicent: + 51.8 Videbunt justi. Ibid. Pro dejectione ejus irrisio. Ibid. Videbunt justi. Quid malis sit, etc., usque ad quia plus omnibus aliis malis fideles decipiet. 1

Read all of Psalmorum 51

Cross References

Exodus 12:22Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine qui est in limine, et aspergite ex eo superliminare, et utrumque postem: nullus vestrum egrediatur ostium domus suæ usque mane. + 12.22 Fasciculumque hyssopi, etc. STRAB. Hyssopus herba est humilis, nascens in petris, purgans pectus et pulmonem: et significat veram humilitatem, cujus exemplum Christus nobis in semetipso præbuit. Fasciculum ergo hyssopi sanguine tingimus, quando, memores humilitatis Christi, eum imitari studemus. Tingite in sanguine, etc. AUG., quæst. 46 in Exod. Quæritur quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni sanguinem velit intelligi, cujus immolatione Pascha fit. An præcipit eo modo consequenter fieri, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine qui est juxta ostium, quia ille qui liniturus est, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus est, ut ad manum habeat dum tingit.

Leviticus 14:49et in purificationem ejus sumet duos passeres, lignumque cedrinum, et vermiculum atque hyssopum:

Job 14:4Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine? nonne tu qui solus es? + 14.4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.

Isaiah 1:18[Et venite, et arguite me, dicit Dominus. Si fuerint peccata vestra ut coccinum, quasi nix dealbabuntur; et si fuerint rubra quasi vermiculus, velut lana alba erunt. + 1.18 Ut coccinum, etc. ID. Idem est coccus et coccinum, et vermiculus, grande scilicet peccatum, et homicidium et adulterium, etc. Quod autem per nivem, hoc per lanam significatur purgatio, scilicet et ablutio peccatorum. Quasi nix. Quia frigidi erunt contra incentiva vitiorum: Et velut lana, quia vestiti contra frigus perfidiæ. Lana alba, etc. ID. De qua fiat vestis Christi.

Ephesians 5:26ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquæ in verbo vitæ,

Hebrews 9:19Lecto enim omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua, et lana coccinea, et hyssopo, ipsum quoque librum, et omnem populum aspersit, + 9.19 Lana. Charitas Christi est nobis lana, de qua vestem faciamus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 51:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 51:6Psalmorum 51Psalmorum 51:8 →