Psalmorum 52:1
In finem, pro Maëleth intelligentiæ David. [Dixit insipiens in corde suo: Non est Deus. + 52.1 In finem pro, etc. CASS. Intellectus David prophetæ, etc., usque ad hic de adventu judicii. AUG. Vel pro mahalath, etc., usque ad consolatio in fine psalmi. Dixit insipiens. Ibid. Increpatio malorum. Ibid. Insipiens, omnis qui male vivit, etc., usque ad ille dicit, non est Deus. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Why boastest thou thyself in mischief, O mighty man? the goodness of God endureth continually.
In Context
2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1
Cross References
Genesis 10:8Porro Chus genuit Nemrod: ipse cœpit esse potens in terra, + 10.8 Regma et Saba, etc. HIERON. Paulatim antiqua nomina perdiderunt, et quæ nunc pro veteribus habeant, ignoratur. Saba. Alia quam superior, et differunt in scriptura: illa enim per samech, hæc per schin scribitur; ubi enim dicimus: Reges Arabum et Saba dona adducent, in Hebræo habetur scheba et seba. Nemrod. Qui ultra naturam cœlum penetrare voluit. Significat diabolum, qui ait: Ascendam super astra cœli. Nemrod, secundum Josephum, nova regni cupiditate tyrannidem arripuit, et fuit auctor ædificandæ turris quæ tangeret cœlum. Ipse cœpit esse potens, vel gigas, secundum alios. Sed antea gigantes natos Scriptura commemorat. Sed forte post diluvium novitas generis humani reparandi memoratur, quia ipse cœpit esse gigas super terram.
1 Samuel 21:7Erat autem ibi vir quidam de servis Saul in die illa, intus in tabernaculo Domini: et nomen ejus Doëg Idumæus, potentissimus pastorum Saul. + 21.7 In tabernaculo Domini. RAB. In Heb. obligatus in conspectu Domini, forte enim voverat, quia aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur et vacaret orationibus. Dœg Idumæus. ID. Qui camelorum, id est, infructuosi gregis et tortuosi custos erat, etc., usque ad quia nemo potest nocere Christo sacerdotum principi, qui victor cœlos ascendit. RAB. ex Isid. Achis interpretatur, etc., usque ad intus divina virtus, tanquam barba latebat.
Psalms 7:14Et in eo paravit vasa mortis, sagittas suas ardentibus effecit. 1
Psalms 10:7Pluet super peccatores laqueos; ignis et sulphur, et spiritus procellarum, pars calicis eorum. + 10.7 Pluet super. Quid malis reddat ostendit 1
Psalms 54:3intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum + 54.3 In exercitatione, etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant. 1
Psalms 94:4Quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitudines montium ipsius sunt; + 94.4 Quia in manu ejus, etc. CASS. Post magnitudinem Domini prædictam, venit ad clementiam. 1