Psalmorum 53:4
Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. + 53.4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 27:2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.
Jeremiah 10:25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]
Revelation 17:16Et decem cornua, quæ vidisti in bestia: hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt. + 17.16 Desolatam facient. Solatium diaboli est perditio malorum, quos perdet completo numero impiorum. Et nudam. Diabolus habet potestatem faciendi signa ad decipiendum, hanc perdet completo numero bonorum, quia postea tentatio non habebit locum. Carnes. Carnes fornicariæ manducare dicuntur, quia inferendis pœnis delectabuntur. Igne concremabunt. Id est, tormentabuntur pro delectationibus ejus quas secuti sunt.