Psalmorum 53:7
Averte mala inimicis meis; et in veritate tua disperde illos. + 53.7 Averte mala inimicis. Ibid. Vel averte, pro convertendis præcatur: et hæc est hostia quam pro liberatione solvit. In veritate. AUG. Vel secundum aliam litteram: In virtute, perde quos in tua infirmitate tolerasti. Voluntarie sacrificabo. Ibid. Quia propter se, non propter aliud, quod ab eo velim. Qui propter aliud laudat, ex necessitate laudat; si illud haberet, non laudaret. Mihi autem, et quæ dedit propter dantem placent. 1
Vulgata (Latina)
In Context
8Voluntarie sacrificabo tibi, et confitebor nomini tuo, Domine, quoniam bonum est. 1