bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:10
Psalmorum 54:10
Præcipita, Domine; divide linguas eorum: quoniam vidi iniquitatem et contradictionem in civitate. + 54.10 Præcipita. CASS. Ne muniant cogitationes machinando. Divide. Ibid. Ne sit superba unitas, ne malitia habeat effectum. In civitate. Hæc est civitas de qua per prophetam Dominus: Ego Deus et non homo, et civitatem non ingredior. Est tamen alia, quam Deus inhabitat, de qua dicitur: Non potest abscondi civitas supra montem posita. 1
Vulgata (Latina)
In Context
9Exspectabam eum qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, et tempestate. + 54.9 Exspectabam eum. Diapsalmus. Jam in solitudine salvus sperat auxilium Dei, et imprecatur civibus. CASS. Exspectabam ut ex persona Christi legatur in solitudine, non ex me securus præsidium patris sustinui, qui salvum me fecit a pusillanimitate spiritus, ne caderem vel cederem malis in passione, a tempestate ne irascerer. 1
11Die ac nocte circumdabit eam super muros ejus iniquitas; et labor in medio ejus, + 54.11 Et labor in medio ejus, etc. AUG. Jam labor in medio, quia iniquitas: quies autem in humilitate. 1
Read all of Psalmorum 54
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 54:10