The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:18

Psalmorum 54:18

Vespere, et mane, et meridie, narrabo, et annuntiabo; et exaudiet vocem meam. + 54.18 Vespere et mane. HIER. Quia salvavit, ideo vespere, quo captus; mane, quo judicatus; meridie, quo crucifixus. Narrabo, præterita opera. Nuntiabo, virtutes et opera quæ faciet: et ideo exaudiet, etc. AUG. Vespere. De præteritis narrabo, etc., usque ad contra illos qui non amant pacem, quia amavi pacem. CASS. Narrare, ad vesperam pertinet, quo dixit omnia quæ Judas disponebat. Nuntiare de mane, quando dixit Pilato: In hoc natus sum, ut testimonium perhibeam veritati. 1

Vulgata (Latina)

In Context

17Ego autem ad Deum clamavi, et Dominus salvabit me. 1

19Redimet in pace animam meam ab his qui appropinquant mihi: quoniam inter multos erant mecum. + 54.19 Appropinquant mihi. Nomine, non numine; corpore, non mente; numero, non merito. Quoniam inter multos erant mecum. HIER., AUG. Quia in multis, mecum, id est, baptismo Evangelii, lectione, festis et hujusmodi, sed non in paucis, mecum. In omnibus sacramentis mecum, sed non in fide, spe et charitate, sine qua nihil sunt omnia. AUG. Vel, in multis, id est, in paleis, etc., usque ad ita et illi in multis mecum. 1

Read all of Psalmorum 54

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 54:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 54:17Psalmorum 54Psalmorum 54:19 →