Psalmorum 54:2
[Exaudi, Deus, orationem meam, et ne despexeris deprecationem meam: + 54.2 Exaudi, Deus, orationem meam. CASS. Oratio, præmissa contra mala, vel fluctus sæculi. Ne despexeris deprecationem. Ibid. Si enim Deus dat temporalia alicui petenti, ejus tamen oratio ei non est accepta, quia caret debito fine. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Hear my prayer, O God; give ear to the words of my mouth.
In Context
Cross References
1 Samuel 23:19Ascenderunt autem Ziphæi ad Saul in Gabaa, dicentes: Nonne ecce David latitat apud nos in locis tutissimis silvæ, in colle Hachila, quæ est ad dexteram deserti?
Psalms 5:1In finem, pro ea quæ hæreditatem consequitur. Psalmus David. + 5.1 Pro ea quæ consequitur hæreditatem. Quia hic honoratur cui habenda hæreditas affirmatur, a qua æmula excluditur. Ecclesia est, quæ hæreditatem, id est, vitam æternam, ipsum Deum accipit, quæ hic loquitur de hæreditate, quam sibi petit, et asserit, æmulam dicens excludi. BEDA. Id est, pro Ecclesia, quæ, Christo resurgente, bonorum spiritualium dona percepit, quæ et ipsa nonnunquam Domini vocatur hæreditas, cujus pretioso est sanguine comparata: unde dictum est: Postula a me, et dabo tibi gentes, hæreditatem tuam. Totus ergo psalmus a persona catholicæ profertur Ecclesiæ, quæ prima sectione orationem suam poscit audiri, hæreticos et schismaticos prædicans a Domini muneribus esse excludendos. Secunda sectione per intellectum Scripturarum divinarum recto tramite dirigi se ad illam felicem patriam deprecatur, perfidos inde asserens funditus fieri alienos. Ad postremum commemorans præmia beatorum, ut una prædicatione et malos prædicta pœna converteret, et justos promissa præmia concitarent. 1
Psalms 55:1In finem, pro populo qui a sanctis longe factus est. David in tituli inscriptionem, cum tenuerunt eum Allophyli in Geth. + 55.1 In finem, etc. AUG. Populus, qui a sanctis longe fit in tituli inscriptione: cui contradicit tam Judæus, quam omnis qui non vult habere regem Christum; et ipsi, qui tribulant Ecclesiam: contra quos hic psalmus confirmat Ecclesiam. In tituli inscriptione ipsi David cum tenerent eum. Tituli inscriptio, etc., usque ad persecutores qui Ecclesiam, sicut uvas, calcant. Allophyli. Idem quod populus qui a sanctis longe factus est. Geth, id est, in torculari. Legitur David, etc., usque ad sed, cum premitur, sterilis non est. 1
Psalms 143:7Emitte manum tuam de alto: eripe me, et libera me de aquis multis, de manu filiorum alienorum: + 143.7 Emitte manum. CAS. Ad Patrem verba convertit: Emitte manum, id est Christum; de alto ubi cum Patre, ut carnem induat. AUG. Vel de secundo adventu agit in persona Ecclesiæ. Quasi dicat: Ita fac modo. Emitte manum tuam de alto, id est Christum de cælo ad judicium. Veniet enim Dominus in voce angeli, et in tuba Dei descendet de cœlo. Deinde ex persona Ecclesiæ subdit: Eripe me, scilicet, per eam manum. Et libera, etc., ut in littera. 1