bible.software › Psalms › Psalms 54 › Psalms 54:21
Psalms 54:21
Extendit manum suam in retribuendo; contaminaverunt testamentum ejus: + 54.21 Contaminaverunt: CASS. quia illi contaminaverunt et divisi sunt: armantur amplius justi, liberantur infirmi, qui curam habent in Deum. 1
Vulgata (Latina)
In Context
20Exaudiet Deus, et humiliabit illos, qui est ante sæcula. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum. + 54.20 Exaudiet Deus, etc. CASS. Ad meridiem, quando emisit Spiritum. Ecce quanta breviter mysteria: vel, salvabis mane, et vespere, et meridie: unde non ingratus narra, et annuntia, et ipse exaudiet, etc. Humiliabit illos qui est ante sæcula. Ibid. De superbia, ut credant. Vel humiliabit ut tollat locum et gentem. Non enim est illis commutatio, et non timuerunt Deum, extendit manum suam in retribuendo, etc. AUG. Quia sensus perfidorum incommutabilis. 1
22divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula. + 54.22 Ira. Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor. AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones. CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis. AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. Ipsi sermones, etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos. 1
Read all of Psalms 54
This Verse In Other Editions
Study Psalms 54:21