bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:23
Psalmorum 54:23
Jacta super Dominum curam tuam, et ipse te enutriet; non dabit in æternum fluctuationem justo. + 54.23 Curam tuam. Ibid. Cura sæculi, etc., usque ad: ita viri tristitia nocet cordi. Fluctuationem. Et si hic, verba fluctuationis fuerunt: Contristatus sum in exercitatione, etc. 1
Vulgata (Latina)
In Context
22divisi sunt ab ira vultus ejus, et appropinquavit cor illius. Molliti sunt sermones ejus super oleum; et ipsi sunt jacula. + 54.22 Ira. Ibid. Vindicta judicii, etc., usque ad suis appropriat. Cor. AUG. Voluntas secreta Dei, quæ in Scripturis continetur. Molliti sunt sermones. CASS. Vel ideo hoc illis, quia mollierunt sermones adulando, qui sunt jacula dum dicunt: Reus est mortis. AUG. Sed si tibi puero qui lacte minoris doctrinæ nutriris adhuc duri sunt, ne irascaris uberibus Ecclesiæ; sed jacta in Dominum, non alium qui portus est, vel saxum navi, non portus fluctuati in sæculo. Ipsi sermones, etc. CASS. Quia molliti non perdunt virtutem, sed eis armantur evangelistæ, et feriunt corda hominum ad amorem pacis, et a perplexis hæreticorum quæstionibus liberant infirmos. 1
24Tu vero, Deus, deduces eos in puteum interitus. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos; ego autem sperabo in te, Domine.] + 54.24 Tu vero, etc. AUG. Hi tunc non fluctuabunt, etc., usque ad Væ! qui peccant et non pœnitent. Dies suos, ego autem, etc. Ibid. Voluntarios non a Deo constitutos.
Read all of Psalmorum 54
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 54:23