Psalmorum 54:3
intende mihi, et exaudi me. Contristatus sum in exercitatione mea, et conturbatus sum + 54.3 In exercitatione, etc. AUG. Omnis malus vivit, vel ut corrigatur, vel ut per eum bonus exerceatur. Conturbatus sum a voce inimici. AUG. In ipsa pugna, dum et inimicos vult diligere, et abundante militia incipit odisse, et ita incipit in fluctibus mergi. HIER. Conturbatus. Vel, conturbatus sum a voce inimici, qui me Samaritanum et dæmonium habentem dicebant. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 16:8A resistentibus dexteræ tuæ custodi me ut pupillam oculi. Sub umbra alarum tuarum protege me + 16.8 Pupillam. Perexigua est, et tamen per eam acies luminis dirigitur, quo lux et tenebræ dijudicantur, sicut per humanitatem Christi divinitas discernens est inter bonos et malos. 1
Psalms 40:14Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] + 40.14 Benedictus. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl. AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo, etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebræo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.
Psalms 53:4Deus, exaudi orationem meam; auribus percipe verba oris mei. + 53.4 Deus, exaudi. CASS. Item Deus, nomen potentiæ, repetit ne tardet auxilium. Percipe, AUG. Ziphæi ea etsi audiunt, non tamen intelligunt, qui non nisi temporalia noverunt. 1
Matthew 27:20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.