The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:5

Psalmorum 54:5

Cor meum conturbatum est in me, et formido mortis cecidit super me. + 54.5 Cor meum conturbatum. CASS. Lege carnis, animus turbatur in me, non exit a me 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He shall reward evil unto mine enemies: cut them off in thy truth.

In Context

4a voce inimici, et a tribulatione peccatoris. Quoniam declinaverunt in me iniquitates, et in ira molesti erant mihi. 1

6Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. + 54.6 Timor et tremor. Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ. HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est. 1

Read all of Psalmorum 54

Cross References

Psalms 5:8Ego autem in multitudine misericordiæ tuæ introibo in domum tuam; adorabo ad templum sanctum tuum in timore tuo. + 5.8 Ego autem. AUG. Tertio, dicit se futuram domum Dei, et nunc proximare in timore ante consummationem, quæ expellit timorem. Introibo. CASS. Per hoc introibo, quia adorabo. Ibid. Petit contra ea quæ æmula ingerit: unde ipsa peribit. 1

Psalms 137:8Dominus retribuet pro me. Domine, misericordia tua in sæculum; opera manuum tuarum ne despicias.] + 137.8 Retribuet. AUG. Quod ego non possum, etc., usque ad in quo princeps mundi peccatum non invenit, quare occideret.

Psalms 143:12Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; filiæ eorum compositæ, circumornatæ ut similitudo templi. + 143.12 Quorum filii. Hic, qui sint alieni, et quæ illorum dextera iniquitatis, et qualiter locuti sunt vanitatem, exponit. AUG. Felicitatem eorum enumerat, hæc est dextera eorum, hæc est vanitas, quam loquuntur, dum hæc dicunt beatitudinem. CASS. Quorum filii. Vel, mystice hæc possunt intelligi ab illo loco, etc., usque ad sed novis erroribus pullulaverunt. Filiæ. CASS. Quæ non habent vires constantiæ. Compositæ. Non natura pulchræ, sed ab hominibus compositæ. Hæ filiæ sunt cogitationes vel prædicationes eorum qui non habent veram Ecclesiam, sed similitudinem. 1

Revelation 18:6Reddite illi sicut et ipsa reddidit vobis: et duplicate duplicia secundum opera ejus: in poculo, quo miscuit, miscete illi duplum. + 18.6 Reddite illi. Sicut vindictam meam de vobis, qui purgamini, exercuit, sic vos injuriam meam vindicate in illis. Duplicate duplicia, id est animæ et corpori majores pœnas inferte quam ipsi vobis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 54:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 54:4Psalmorum 54Psalmorum 54:6 →