The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 54 › Psalmorum 54:7

Psalmorum 54:7

Et dixi: Quis dabit mihi pennas sicut columbæ, et volabo, et requiescam? + 54.7 Quis dabit mihi pennas sicut? AUG. Sed in hac infirmitate quid ait? Quis dabit mihi pennas? Vult ad tempus separari a tot scandalis, ne peccata infirmus augeat manens inter ea. Sicut columbæ, etc. Ibid. Non sicut corvo, etc., usque ad sed manere necesse est propter vos, et sic est meritum ex desiderio. CASS. Columba. Vel columba emissa inveniens lutosa ad arcam reversa, sic Christus inveniens lutosa corda Judæorum avolavit ad gentes. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For he hath delivered me out of all trouble: and mine eye hath seen his desire upon mine enemies.

In Context

6Timor et tremor venerunt super me, et contexerunt me tenebræ. + 54.6 Timor et tremor. Ibid. Proprietas mortis est, ut eam prius timeamus, unde contremiscamus. Contexerunt me tenebræ. HIER. Tenebræ sunt mali homines, qui persequuntur Ecclesiam, et qui contegunt ipsam: qui odit fratrem, in tenebris est. 1

8Ecce elongavi fugiens, et mansi in solitudine. + 54.8 Ecce elongavi. CAS. Illud tangit, quod Christus vitabat, persequentes, ut occasionem iræ demeret, et manebat in desertis orans: in quo docebat nos in secreto conscientiæ orare et quiescere, cum a malis premimur. Et mansi in solitudine, gentium; unde: Lætetur disertum, et floreat tanquam lilium. Et alibi: Lætare, sterilis, quæ non paris Isai. 35. Ibid. 34.. 1

Read all of Psalmorum 54

Cross References

1 Samuel 26:24Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini, et liberet me de omni angustia.

Psalms 34:6Fiat via illorum tenebræ et lubricum, et angelus Domini persequens eos. 1

Psalms 59:10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. + 59.10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit. 1

Psalms 118:7Confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didici judicia justitiæ tuæ. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 54:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 54:6Psalmorum 54Psalmorum 54:8 →