bible.software › Psalmorum › Psalmorum 55 › Psalmorum 55:10
Psalmorum 55:10
tunc convertentur inimici mei retrorsum. In quacumque die invocavero te, ecce cognovi quoniam Deus meus es. + 55.10 In quacunque die, etc. CASS. Sive in pueritia, sive in media ætate, sive in fine vitæ. Mira clementia, quæ quodlibet tempus conversionis nostræ exspectat, et quandocunque rogatur, indulget! Deus meus es, tu. AUG. Etsi omnium, meus proprie, qui mihi subvenis, quem colo et amo. Alii alieni sunt. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Day and night they go about it upon the walls thereof: mischief also and sorrow are in the midst of it.
In Context
9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: + 55.9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit. 1
11In Deo laudabo verbum; in Domino laudabo sermonem. In Deo speravi: non timebo quid faciat mihi homo. + 55.11 In Deo laudabo verbum. Ibid. Verbum, id est, doctrinam et sermonem; quidquid loquar, laudabo in Domino, id est, ei attribuam: et si quid urget speravi, et ideo non timebo. AUG., HIER. Vel, in Deo Patre Verbum, id est Filium, quia quidquid de Patre, et Filio dicitur secundum substantiam, et de Spiritu sancto. Hoc de potentia Verbi dicitur, qua est æternum et consubstantiale Patri, et postea de humanitate, subdit: In Domino, id est, in Christo, qui Verbum caro factum est. Laudabo sermonem, etc., id est, prædicationes, quibus regulam vivendi et salutem mundo dedit. Hæc duo prædicat iste, potentiam verbi, et humanitatem Christi. In Deo laudabo. Vel ita, ut Trinitas naturæ personaliter per tria verba, quæ ponit. In Deo Patre laudabo Verbum, id est, Filium; In Domino, id est, in Spiritu sancto laudabo sermonem, id est, Filium. 1
Read all of Psalmorum 55
Cross References
1 Samuel 19:11Misit ergo Saul satellites suos in domum David, ut custodirent eum, et interficeretur mane. Quod cum annuntiasset David Michol uxor sua, dicens: Nisi salvaveris te nocte hac, cras morieris: + 19.11 Misit ergo. RAB. Hoc non ad crucem Christi, sed ad passionem pertinet, etc., usque ad quasi peccatorem persequuntur.
2 Samuel 16:21Et ait Achitophel ad Absalom: Ingredere ad concubinas patris tui, quas dimisit ad custodiendam domum: ut cum audierit omnis Israël quod fœdaveris patrem tuum, roborentur tecum manus eorum.
Psalms 58:3Eripe me de operantibus iniquitatem, et de viris sanguinum salva me. 1
Psalms 59:14In Deo faciemus virtutem; et ipse ad nihilum deducet tribulantes nos.]
Ezekiel 9:4et dixit Dominus ad eum: Transi per mediam civitatem, in medio Jerusalem, et signa thau super frontes virorum gementium et dolentium super cunctis abominationibus quæ fiunt in medio ejus.
Micah 2:1[Væ qui cogitatis inutile, et operamini malum in cubilibus vestris ! In luce matutina faciunt illud, quoniam contra Deum est manus eorum.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 55:10