The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 55 › Psalmorum 55:4

Psalmorum 55:4

Ab altitudine diei timebo: ego vero in te sperabo. + 55.4 Ab altitudine. CASS. Altitudo diei, mundus, ubi superbiæ tumor: ut gravior sit tribulatio, dicit se a superbis conculcari. AUG. Ab altitudine. Alia littera, etc., usque ad non ait: Non timebo, sed, sperabo in te. Diei Dies, Christus est, cujus duodecim horæ, duodecim sunt Apostoli: unde ipse ait: Nonne duodecim horæ sunt diei? Hujus diei altitudinem inimici non possunt attingere, unde in passione Christi: Tenebræ factæ sunt. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My heart is sore pained within me: and the terrors of death are fallen upon me.

In Context

3Conculcaverunt me inimici mei tota die, quoniam multi bellantes adversum me. 1

5In Deo laudabo sermones meos; in Deo speravi: non timebo quid faciat mihi caro. 1

Read all of Psalmorum 55

Cross References

Psalms 6:3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. + 6.3 Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo. AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? I Petr. 4. 1

Psalms 88:3Quoniam dixisti: In æternum misericordia ædificabitur in cælis; præparabitur veritas tua in eis. + 88.3 Quoniam dixisti. Hic dicit: Unde scit? et quæ misericordiæ Dei per Christum sint? AUG. Quas misericordias, et quam veritatem cantabo? Ecce. Quoniam dixisti. Quasi dicat: Ego homo secure dico, quod tu, Deus, dixisti, per Spiritum manifestati. Misericordia ædificabitur. AUG. Utrumque repetit, quod prædixit. Quia universæ viæ Domini misericordia et veritas. Non exhibetur veritas in impletione promissorum, nisi præcedat misericordia in remissione peccatorum. Denique, veritas Judæis, quibus promissa facta sunt, pertinet, misericordia, gentibus: ut ait Apostolus: Dico enim Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei implendam: gentes autem super misericordia honorare Deum Rom. 15.. In cœlis. Qui enarrant gloriam Dei, per quos ædificatur misericordia. 1

Matthew 26:37Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse. + 26.37 Cœpit contristari. Non timore passionis, qui ad hoc venerat, sed pro scandalo apostolorum et perditione impiorum. HIER. Cœpit contristari, ut veritatem assumpti hominis probaret. Vere contristatus est, sed non passio ejus animo dominatur: verum propassio est, unde ait: Cœpit contristari. Contristatur autem non timore patiendi, qui ad hoc venerat, sed propter infelicem Judam et scandalum apostolorum et ejectionem Judæorum et eversionem Jerusalem.

John 12:27Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Pater, salvifica me ex hac hora. Sed propterea veni in horam hanc: + 12.27 Nunc anima mea turbata est. Et quid dicam? Prædicta passione et ad eam supposita exhortatione quasi data voce fortitudinis suæ subdit affectum infirmitatis nostræ quam vere suscepit, sed ex voluntate pro nobis ne de hac infirmitate desperemus: in qua etiam docet quid dicere debeamus, et quo confugere. Quasi dicat: Conturbatur anima mea, quid dicam? quo confugiam? quem invocem? in quem sperem? in Patrem qui salvat, cui voluntatem meam propono, quia propterea ut hæc patiar veni in hanc horam, unde et clarificatio mihi sic fit et in membris meis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 55:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 55:3Psalmorum 55Psalmorum 55:5 →