Psalmorum 56:2
[Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. + 56.2 Miserere mei. CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Mine enemies would daily swallow me up: for they be many that fight against me, O thou most High.
In Context
3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 1
Cross References
Psalms 9:2[Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo; narrabo omnia mirabilia tua. + 9.2 Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, etc. Propheta lætus psallit, quia cultura diaboli adventu Christi destruitur: et Christus regnat, judicat, adjuvat. 1
Psalms 41:5Hæc recordatus sum, et effudi in me animam meam, quoniam transibo in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis. + 41.5 Hæc recordatus sum. AUG. Dum quærunt, Ubi est Deus tuus? ego etiam sum meditatus per omnia visibilia hæc, et per ipsam animam meam, ut per ea exteriora, invisibilia Dei inveniam. Ecce intellectus tituli. Effudi. Ibid. Ad intelligendum et attingendum dilatavi super seipsam. Effudi. CASS. Vel lætatus sum. Liquefacta est anima mea in me; non extra, sed in se compuncta revertitur. Etsi visibiliter Deum non videam, cogito tamen quod per Ecclesiam, in qua admirabiles sunt sancti, ad Jerusalem cœlestem perveniam, captus suavitate laudis angelicæ, quæ suscipitur mente. In locum tabernaculi. AUG. Tabernaculum Dei in terra, etc., usque ad, id est, de refectione æterna gaudentium. In voce exsultationis. Ibid. De æterna festivitate sonat quid dulce cordi: unde rapitur cervus ad fontes aquarum, et mulcetur. Sed quia perstrepit mundus, et caro gravat animam: comparans hæc tristitia illis jucundis, ait: 1
Psalms 57:3Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Psalms 92:1Laus cantici ipsi David, in die ante sabbatum, quando fundata est terra. [Dominus regnavit, decorem indutus est: indutus est Dominus fortitudinem, et præcinxit se. Etenim firmavit orbem terræ, qui non commovebitur. + 92.1 In diem, etc. AUG. In die ante sabbatum, etc., usque ad quod significat sextus dies. Dominus regnavit, etc. CASS. Laus Christi hic cantatur, etc., usque ad a laude domus, ibi, Domum tuam. Decorem indutus. AUG. Christus decorus his, etc., usque ad orbis qui non commovebitur. Decorem induit. CASS. Id est, pulchritudinem, etc., usque ad ab incarnatione, quando homines docuit. Præcinxit se. Non ait, cinxit, vel succinxit, vel accinxit, sed præcinxit. Cingimur enim operaturi, accingimur pugnaturi, succingimur ituri, præcingimur ministraturi. AUG. Cinctio ergo opera significat, etc., usque ad quia melior est qui vincit iram quam qui capit civitatem. Præcinxit. CASS. Cœtu angelorum ascendens, vel strenuitate operandi. Etenim firmavit. AUG. Decorem et fortitudinem induit, ut fundaret terram, unde addit: Etenim firmavit. 1
Psalms 93:4effabuntur et loquentur iniquitatem; loquentur omnes qui operantur injustitiam? + 93.4 Effabuntur. CASS. Exponit eorum peccata, etc., usque ad procedit exaggerando. Loquentur omnes qui operantur, etc. Effabuntur, aliis respondent, AUG. id est, habent quod respondeant, etc., usque ad loquuntur iniqui dicentes Deum non curare hæc. 1
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.