bible.software › Psalmorum › Psalmorum 56 › Psalmorum 56:3
Psalmorum 56:3
Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
What time I am afraid, I will trust in thee.
In Context
2[Miserere mei, Deus, miserere mei, quoniam in te confidit anima mea. Et in umbra alarum tuarum sperabo, donec transeat iniquitas. + 56.2 Miserere mei. CASS. Propheta in persona Domini, quia in eo Dominus, quasi inter mala, exclamat, et prædicit liberationem. CASS. Christus secundum quod homo orat, de passione ita humilis, ut unus de fidelibus clamare putetur. Et in umbra. Vox corporis adjungitur capiti: et loquens in persona membrorum et sua, quomodo possit liberari dicet, misit Verbum. 1
4Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, + 56.4 Misit Verbum de cœlo. AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. Misit de cœlo. HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Liberavit. Ibid. Quia jam Misit Verbum, certum est, quasi jam sit qui liberavit, id est, liberabit: et dedit, id est, dabit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus. AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. Misericordiam, quia ex misericordia pro nobis mortuus est. Veritatem, quia, ut prædixit, surrexit, ad justificandos nos. Misericordiam suam, etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere. 1
Read all of Psalmorum 56
Cross References
1 Samuel 21:12Posuit autem David sermones istos in corde suo, et extimuit valde a facie Achis regis Geth.
2 Chronicles 20:3Josaphat autem timore perterritus, totum se contulit ad rogandum Dominum, et prædicavit jejunium universo Juda.
Psalms 34:4Confundantur et revereantur quærentes animam meam; avertantur retrorsum et confundantur cogitantes mihi mala. 1
2 Corinthians 1:8Non enim volumus ignorare vos, fratres, de tribulatione nostra, quæ facta est in Asia, quoniam supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos etiam vivere.
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 56:3