Psalmorum 56:4
Misit de cælo, et liberavit me; dedit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus misericordiam suam et veritatem suam, + 56.4 Misit Verbum de cœlo. AUG., HIER. De occulta essentia sua, etc., usque ad quem putabant se exstinxisse. Misit de cœlo. HIER. Diapsalmus. Jam declarat quid misit et de quibus eripuit, et loquitur in persona membrorum. Liberavit. Ibid. Quia jam Misit Verbum, certum est, quasi jam sit qui liberavit, id est, liberabit: et dedit, id est, dabit in opprobrium conculcantes me. Misit Deus. AUG. Verbum, in quo misericorditer egit, in quo et promissiones implevit. Misericordiam, quia ex misericordia pro nobis mortuus est. Veritatem, quia, ut prædixit, surrexit, ad justificandos nos. Misericordiam suam, etc. HIER., AUG. Utraque enim in eo continentur. Si enim sola fuisset misericordia, licentia esset nobis peccandi; si sola veritas, non potuisset homo sustinere. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Clamabo ad Deum altissimum, Deum qui benefecit mihi. 1
Cross References
1 Samuel 30:6Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo.
2 Chronicles 20:4Congregatusque est Judas ad deprecandum Dominum: sed et omnes de urbibus suis venerunt ad obsecrandum eum.
Psalms 19:7Impleat Dominus omnes petitiones tuas; nunc cognovi quoniam salvum fecit Dominus christum suum. Exaudiet illum de cælo sancto suo, in potentatibus salus dexteræ ejus. + 19.7 In potentatibus. AUG. Potentatus nostri sunt salus favoris ejus cum et de tribulatione dat auxilium, quia vana salus hominum, quæ est sinistræ, unde et superbia nascitur. Salus dexteræ. Ibid., id est gratia spiritualis, etc., usque ad qui terrena dignitate præsumunt. 1
Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1
Psalms 118:6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 1