Psalmorum 56:6
Exaltare super cælos, Deus, et in omnem terram gloria tua. + 56.6 Exaltare. Ibid. Ex persona prophetæ visis injuriis, visoque quod in resurrectione inanes facti sunt Judæi, gaudens exclamat homo in cruce: Exaltare, Deus super, cœlos, ut judicet in terra Judæos. Exaltare. Superiora Dominus, propheta quidem, sed in persona Domini, quia Dominus in propheta loquitur. Quando etiam ex sua persona loquitur propheta, Dominus per eum loquitur, qui ei dictat. AUG. Exaltare. Verba Christi. Sed, o Pater, etc., usque ad quia totus mundus ei subjectus est. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 16:10Collegit furorem suum in me, et comminans mihi, infremuit contra me dentibus suis: hostis meus terribilibus oculis me intuitus est. + 16.10 Collegit furorem suum. Diabolus, princeps falsiloquii, habet nunc contra Ecclesiam furorem, sed sparsus est, quia occultas tentationes per singulos movet. Cum vero contra eam accepta licentia aperte sævierit, furorem suum in eam colligit, quia in ejus afflictionem tota se intentione constringit. Qui contra eam dentibus fremit, eamque terribilibus oculis intuetur, quia per alios contra eam crudelia exercet, et per alios quæ exerceat providet.
Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1
Psalms 59:3[Deus, repulisti nos, et destruxisti nos; iratus es, et misertus es nobis. + 59.3 Deus, repulisti nos. CASS. Primo referuntur percussiones factæ pro æternis pœnis vitandis: Repulisti. In Adam. Et destruxisti ab immortalitate. Quia iratus es pro peccatis, et tamen misertus, per filium, sic quod commovisti ab errore: Et turbasti, pœnitentiam: ut ergo cœpisti, perfice, sana. 1
Psalms 71:10Reges Tharsis et insulæ munera offerent; reges Arabum et Saba dona adducent: + 71.10 Reges Tharsis et insulæ munera offerent. CAS. Pertinaces dicuntur inimici, etc., usque ad vel, historialiter potest accipi de regibus qui venerunt adorare Christum. 1
Psalms 140:2Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum. + 140.2 Dirigatur oratio. CAS. Oratio sit incensum, etc., usque ad qui in fine pœnitet. Elevatio manuum mearum, etc. AUG. Hoc de capite omnes intelligant, etc., usque ad subdit ex voce corporis. 1