Psalmorum 56:7
Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. + 56.7 Laqueum paraverunt. Interposita exaltatione, cœptam narrationem exsequitur. Pedibus CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus dolos paraverunt, ut de adultera. Incurvaverunt, dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. Ante faciem meam foveam, etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Shall they escape by iniquity? in thine anger cast down the people, O God.
In Context
Cross References
Psalms 55:9Deus, vitam meam annuntiavi tibi; posuisti lacrimas meas in conspectu tuo, sicut et in promissione tua: + 55.9 Deus, vitam meam annuntiavi tibi. Triplex vita hominis: naturæ, qua vivimus et spiramus; gratiæ, qua in Christo vivimus; peccati, quæ in vitiis agitur. Duæ sunt a Deo, quia bonæ, vita scilicet naturæ, et vita gratiæ: tertia est ab homine, quia mala. Has omnes Deo annuntiare debemus. CASS. Deus, vitam. Confringes, et ego ad institutionem eorum vitam meam ante, quæ semper mala. Vitam Deo nuntiat, qui peccatum confitetur: non Deum docens, sed se damnans, ut solvatur. Posuisti lacrymas, etc. AUG. Piæ lacrymæ, quæ pro inimicis rogant: et ideo acceptæ Deo, sicut ipse promisit. 1
Isaiah 28:15Dixistis enim: Percussimus fœdus cum morte, et cum inferno fecimus pactum: flagellum inundans cum transierit, non veniet super nos quia posuimus mendacium spem nostram, et mendacio protecti sumus.
Jeremiah 10:25Effunde indignationem tuam super gentes quæ non cognoverunt te, et super provincias quæ nomen tuum non invocaverunt: quia comederunt Jacob, et devoraverunt eum, et consumpserunt illum, et decus ejus dissipaverunt.]