The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 56 › Psalmorum 56:8

Psalmorum 56:8

Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. + 56.8 Paratum. Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Thou tellest my wanderings: put thou my tears into thy bottle: are they not in thy book?

In Context

7Laqueum paraverunt pedibus meis, et incurvaverunt animam meam. Foderunt ante faciem meam foveam, et inciderunt in eam. + 56.7 Laqueum paraverunt. Interposita exaltatione, cœptam narrationem exsequitur. Pedibus CASS. Domini sunt increpationes malorum, et promissiones fidelium, quibus dolos paraverunt, ut de adultera. Incurvaverunt, dum eis compatiens sterilis reddebatur ab eis. Ante faciem meam foveam, etc. Dum in os ejus dixerunt: Reus est mortis. 1

9Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1

Read all of Psalmorum 56

Cross References

1 Samuel 19:18David autem fugiens salvatus est, et venit ad Samuel in Ramatha, et nuntiavit ei omnia quæ fecerat sibi Saul: et abierunt ipse et Samuel, et morati sunt in Najoth. + 19.18 In Ramatha. Civitas Saulis est in tribu Benjamin in sexto milliario ab Helia ad septentrionalem plagam contra Bethel, alia Ramatha est in tribu Aser. Bene conveniunt hæc nomina rebus gestis ipsis, quia prophetarum dicta et celsitudinem habent scientiæ et venustatem eloquentiæ.

1 Samuel 27:1Et ait David in corde suo: Aliquando incidam una die in manus Saul: nonne melius est ut fugiam, et salver in terra Philisthinorum, ut desperet Saul, cessetque me quærere in cunctis finibus Israël? fugiam ergo manus ejus.

Job 16:20ecce enim in cælo testis meus, et conscius meus in excelsis. + 16.20 Ecce enim in, etc. Testis Filii Pater est, ut in Evangelio: Et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et conscius meus. Quia una voluntate, etc., usque ad sed talis hominum reprehensiones metuere non debet, unde subditur.

Psalms 105:13Cito fecerunt; obliti sunt operum ejus: et non sustinuerunt consilium ejus. + 105.13 Cito fecerunt, obliti. Tertia pars, ubi exponit peccata, quæ post exitum fecerunt: nec tamen defuit eis misericordia Dei per Moysen placati. Vel correptio, per justitiam Dei, in quosdam per Moysen vindicantis. CASS. Cito fecerunt. Summa celeritate mutati sunt, etc., usque ad distulit enim Deus dare, ut probaret eos. 1

Psalms 126:5Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis: non confundetur cum loquetur inimicis suis in porta.] + 126.5 Vel, Dominus. AUG. Judæorum, Ex Sion, etc., usque ad quod non ita possunt.

Isaiah 63:9In omni tribulatione eorum non est tribulatus, et angelus faciei ejus salvavit eos: in dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, et portavit eos, et elevavit eos cunctis diebus sæculi. + 63.9 Non est tribulatus. ID. Vox quæ est, etc., usque ad nemo est adjutor nisi Michæl princeps vester, qui astat pro filiis populi mei Dan. 10.. Et angelus. ID. Septuaginta. Non legatus nec ipse angelus, sed Dominus salvavit eos.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 56:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 56:7Psalmorum 56Psalmorum 56:9 →