The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 56 › Psalmorum 56:9

Psalmorum 56:9

Exsurge, gloria mea; exsurge, psalterium et cithara: exsurgam diluculo. + 56.9 Exsurge, gloria mea. Ibid. Et ideo, o caro, quæ es causa gloriæ meæ, Exsurge, potenter, quasi ad miraculum faciendum congratulatio, qui certus, unde idem affirmando, repetit. Exsurge dico, quia certus sum et de hora, quia exsurgam diluculo. Exsurge, psalterium et cithara. AUG. Una caro Christi surrexit, etc., usque ad surrexit ergo psalterium et cithara, et confitetur Domino. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

When I cry unto thee, then shall mine enemies turn back: this I know; for God is for me.

In Context

8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. + 56.8 Paratum. Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo. 1

10Confitebor tibi in populis, Domine, et psalmum dicam tibi in gentibus: 1

Read all of Psalmorum 56

Cross References

Exodus 17:9Dixitque Moyses ad Josue: Elige viros: et egressus, pugna contra Amalec: cras ego stabo in vertice collis, habens virgam Dei in manu mea. + 17.9 Dixitque Moyses ad Josue, etc. ORIG., ibid. Alia littera: Dixit Moyses ad Jesum: Elige tibi viros, etc. Hucusque beati nominis Jesu nunquam facta est mentio. Hic primum vocavit Moyses Jesum, et dixit ei: Elige viros tibi ipsi. Moyses vocat Jesum, lex invocat Christum, ut eligat sibi viros potentes de plebe: non poterat Moyses eligere, sed solus Jesus, qui ait Joan. 15: Non vos me elegistis, sed ego vos elegi Matth. 12.. Ipse est electorum dux et potentium princeps. Ipse confligit cum Amalec. Ipse enim intrat in domum fortis, et alligat fortem, et vasa ejus diripit. Ego stabo in vertice collis. ORIG., ubi supra. Ascendit, inquit, Moyses non in verticem montis, sed in verticem collis. Servabatur enim ei tunc ascendere in verticem montis cum ascensurus erat Jesus, et cum ipso Moyses et Elias, et ibi transformandus in gloria. Nunc ergo velut nondum glorificatus de transformatione Jesu, non ascendit in verticem montis, sed in verticem collis. Et cum elevaret Moyses manus, superabat Isræl. Moyses elevat manus, non extendit; Jesus, qui totum mundum, exaltatus in cruce, complexus est, dicit: Extendi manus ad populum non credentem Isa. 65.. Elevare manus, hoc est actus levare ad Deum, ut non habeat actus dejectos et humi jacentes, sed Deo placitos et ad cœlum erectos. Elevat ergo manus qui thesaurizat in cœlo. Ubi enim thesaurus, ibi oculus, ibi manus. Elevat manus qui dicit: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum Psal. 140.. Si ergo eleventur actus nostri, vincitur Amalec: unde Isa. 35: Remissas manus et genua debilia erigite. Si servat populus legem, elevat Moyses manus, et adversarius vincitur. Si non servat legem, invalescit Amalec. Quia igitur nobis pugna est adversus principes et potestates mundi hujus rectores tenebrarum, si vis vincere, eleva manus, id est, actus, conversatio tua non sit in terris, sed in cœlis. Eleva et tu manus in cœlum ad Deum, imple mandatum Apostoli: Sine intermissione orate I Thess. 5.; et tunc fiet quod scriptum est, quia sicut ablingit vitulus in campis herbam virentem, ita ablinget populus hic populum qui super terram est; ubi inducitur quia populus Dei non tam manum et armis quam voce et lingua pugnabat, et oratione inimicos prosternebat. Eleva ergo actus, insta orationi: hæc Christiani pugna est, quæ superat inimicum. Puto autem per hanc figuram duos populos significari, quorum unus ex gentibus elevat manus Moysi, et in sublime tollit ea quæ scripsit et intelligentiam eorum, ut sic vincat; alius vero, id est, Judaicus populus, non elevat manus Moysi a terra, nec altum aliquid nec sublime in eo intelligit, et sic ab adversariis vincitur. Habens virgam Dei, etc. AUG., quæst. 65. Nunc virga Dei dicitur, quæ primum dicta est Aaron, postea dicitur Moysi. Sicut dicitur spiritus Eliæ qui est Spiritus Dei, cujus particeps Elias dicitur; et Dei justitia, quæ nostra est. Unde: ignorantes Dei justitiam, volentes suam statuere Rom. 10., id est, tanquam a se sibi præparatam.

Psalms 9:3Lætabor et exsultabo in te; psallam nomini tuo, Altissime. 1

Psalms 27:2Exaudi, Domine, vocem deprecationis meæ dum oro ad te; dum extollo manus meas ad templum sanctum tuum. + 27.2 Ad templum. CASS. Secundum morem Judæorum, quibus præceptum est ut ubicunque essent ad illam partem orarent, ubi Jerusalem esse scirent: quod et Jesus legem implens fecit. Vel ad cœlum, unde auxilium speramus. 1

Psalms 118:6Tunc non confundar, cum perspexero in omnibus mandatis tuis. 1

Isaiah 8:9Congregamini, populi, et vincimini; et audite, universæ procul terræ: confortamini, et vincimini; accingite vos, et vincimini. + 8.9 Congregamini populi. ID. Quasi: Contra Emmanuel nihil potestis, etc., usque ad quia perversitas non potest rectum superare.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 56:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 56:8Psalmorum 56Psalmorum 56:10 →