Psalmorum 57:3
Etenim in corde iniquitates operamini; in terra injustitias manus vestræ concinnant. + 57.3 Manus vestræ. Cor sequitur manus: quidquid vis, et non potes, Deus factum putat. Concinnant. Vel connectunt, scilicet, aliud alii adjungentes, etc., usque ad unde flagello de resticulis cecidit Dominus ementes et vendentes in templo. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 31:31Si non dixerunt viri tabernaculi mei: Quis det de carnibus ejus, ut saturemur? + 31.31 Si non dixerunt viri. Secum enim adversarios conversantes tolerabat, quia injuste agentibus per silentium non cedebat, sed per rectitudinem contraibat. Quis det de. Hoc mystice de Christo, de cujus carnibus saturari cupierunt, vel domestici Judæi, ejus corpus volentes quasi consumendo exstinguere, vel gentiles credentes, qui de corpore ejus quotidie reficiuntur.
Psalms 40:11Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me; et retribuam eis. + 40.11 Tu autem, Domine. AUG. De resurrectione, quæ est gloria egeni, ad confirmandam spem fidelium. Et retribuam eis. AUG.. Quia enim dispersi sunt per mundum, ad admonitionem est, nondum ad damnationem. 1
Psalms 56:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem, cum fugeret a facie Saul in speluncam. + 56.1 In finem. AUG. Psalmus de resurrectione et passione breviter. Hoc agit psalmus ne, tu, Pilate, vel tu quicunque, corrumpas David, etc., negando regem, quia tectus carne fugit a cognitione Judæorum Ibid. Nullus titulus inscriptus est David, etc., usque ad ubi latuit Christus incognitus Judæis 1
Psalms 138:8Si ascendero in cælum, tu illic es; si descendero in infernum, ades. + 138.8 Si ascendero in cœlum, tu illic es, etc. AUG. Si me extulero, invenio repressorem; si de justitia mea superbiero, Tu ibi es, cujus vere est justitia. Si descendero, peccando venero, Ad infernum, vel in profundum, et nolens confiteri: dicam, quis me videt? Ades, ut vindices. Invenit consilium, sed sic potero fugere iratum. 1
Isaiah 26:12Domine, dabis pacem nobis: omnia enim opera nostra operatus es nobis. + 26.12 Domine, dabis. ID. Notandum quod postquam opera nostra reddiderit nobis, pacem etiam daturus sit, et quod ideo postulent pacem, quia operatus sit in eis. Dicunt, se, scilicet tormenta, sustinuisse, ut post misericordiam consequantur.
Matthew 28:2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo: et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum: + 28.2 Terræ motus. Sicut in passione et in resurrectione fit motus terræ: significat autem corda terrenorum per fidem passionis et resurrectionis ad pœnitentiam movenda. Revolvit lapidem. Clauso potuit exire sepulcro, qui clauso natus est virginis utero. Revolutio lapidis significat reserationem sacramentorum Christi, quæ velo litteræ tegebantur: quo ablato, resurrectio, mortis abolitio, vita æterna cœpit toto orbe prædicari.