Psalmorum 57:4
Alienati sunt peccatores a vulva; erraverunt ab utero: locuti sunt falsa. + 57.4 Alienati sunt peccatores a vulva. Vel, alienati sunt a vulva Ecclesiæ, etc., usque ad abortivi excutiuntur. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 41:14Membra carnium ejus cohærentia sibi: mittet contra eum fulmina, et ad locum alium non ferentur.
Psalms 17:12Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. + 17.12 Tenebras. AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per cœlos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes æthereas quod in Hebræo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quæ non ætheris, id est, Apostoli præfulgidæ sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes. 1
Psalms 52:2Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus; non est qui faciat bonum. 1
Psalms 58:6Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. + 58.6 Exsurge. AUG. Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem. 1
Psalms 64:3Exaudi orationem meam; ad te omnis caro veniet. + 64.3 Exaudi orationem meam. CASS. Prius facit quod a cæteris faciendum dicit, scilicet, exaudi. Omnis caro. AUG. Id est, homo, id est ex omni genere: pauperes, divites, viri, feminæ, docti, indocti, pueri, senes. 1