The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 57 › Psalmorum 57:7

Psalmorum 57:7

Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum; molas leonum confringet Dominus. + 57.7 Deus conteret. CASS. Quæ eis retributio. AUG. Aspides, Judæi, dum insidiosa tentabant; leones, dum mortem inclamaverunt; horum Molæ fractæ, quando surrexit Christus. Dentes. Dolosa verba. In ore. Verbis suis capiet eos. Molas leonum confringet Dominus. Ad nihilum devenient: Inclamationes mortis. Confringet, ne ad effectum veniant; quod exponit. Ad nihilum, dicens. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My heart is fixed, O God, my heart is fixed: I will sing and give praise.

In Context

6quæ non exaudiet vocem incantantium, et venefici incantantis sapienter. + 57.6 Venefici incantantis. Ibid. Vel secundum aliam litteram: Medicamenti medicati a sapiente. Medicamentum medicatum, etc., usque ad hic est ergo sapiens a quo medicatur medicamentum. 1

8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. + 57.8 Tanquam aqua. Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum. Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua. 1

Read all of Psalmorum 57

Cross References

Psalms 7:16Lacum aperuit, et effodit eum; et incidit in foveam quam fecit. + 7.16 Lacum aperuit. Et sic est comparabilis aperienti lacum: aperit enim concipiendo fraudem: effodit parturiendo, instando operi fraudis; incidit pariendo fraudem, scilicet, perpetrando. 1

Psalms 35:7Justitia tua sicut montes Dei; judicia tua abyssus multa. Homines et jumenta salvabis, Domine, + 35.7 Judicia tua. AUG. Quod horum misereris, hos excæcas; nulli sunt penitus scrutabilia: tamen utrosque salvas, hos corporaliter tantum, illos et spiritualiter, in quo magna misericordia. 1

Psalms 112:7Suscitans a terra inopem, et de stercore erigens pauperem: + 112.7 Suscitans a terra: de labore corporis. De stercore, erigitur cui carnis vitia non dominantur. 1

Psalms 140:6absorpti sunt juncti petræ judices eorum. Audient verba mea, quoniam potuerunt. + 140.6 Judices. AUG. Potentes, docti, qui de moribus judicant, etc., usque ad quem omnes colunt. 1

Isaiah 24:15Propter hoc in doctrinis glorificate Dominum; in insulis maris nomen Domini Dei Israël.

Ephesians 5:20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 57:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 57:6Psalmorum 57Psalmorum 57:8 →