The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 57 › Psalmorum 57:9

Psalmorum 57:9

Sicut cera quæ fluit auferentur; supercecidit ignis, et non viderunt solem. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I will praise thee, O Lord, among the people: I will sing unto thee among the nations.

In Context

8Ad nihilum devenient tamquam aqua decurrens; intendit arcum suum donec infirmentur. + 57.8 Tanquam aqua. Ibid. Torrentibus etiam comparantur, quia sonantes ad saxa superbiæ improvisi sunt et præcipites, sed cito transeunt. Tot malis comparantur. Intendit arcum. Vindicta donec intus et extra infirmentur, et auferantur, a conspectu Dei, missi in gehennam, hic in præsenti, a terra sua. 1

10Priusquam intelligerent spinæ vestræ rhamnum, sicut viventes sic in ira absorbet eos. + 57.10 Priusquam spinæ. Ibid. Id est, peccata intelligant. Rhamnum, id est, acutam damnationem, in extremo ignis vitiorum absorbet eos, id est, devorat. Rhamnum. Genus herbæ prius mollis, sed quæ post in spinas vertitur: sic et peccata modo delectant, sed post pungunt. Sicut viventes, sic, etc. Quia non vera, sed falsa est impiorum vita: videntur vivere, nec vivunt. Sic in ira absorbet eos, quia Deus tranquillus judicat, vel quia non est ira comparatione futuræ. 1

Read all of Psalmorum 57

Cross References

Psalms 2:1[Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania? + 2.1 Psalmus. Modulatio quæ fit per tactum decem chordarum est bona operatio, quæ fit per observantiam decem mandatorum. David. CASS. Manu fortis vel pulcher aspectu Christus est, qui æreas debellavit potestates, in quem et angeli prospicere desiderant. Quare fremuerunt gentes, etc. CASS. Iste psalmus est secundus in ordine, primus in titulo; unde in Actibus apostolorum dicitur primus. Primo increpat persequentes et minatur, prædicit quasi propheta. Inania. Ibid. Detinere eum in morte; vel, ne mundus post eum abiret. 1

Psalms 96:3Ignis ante ipsum præcedet, et inflammabit in circuitu inimicos ejus. + 96.3 Ignis ante ipsum præcedet, etc. AUG. Quasi correcti sunt sedes Dei, etc., usque ad si mali sunt, ad consumptionem; si boni, ad reparationem. 1

Psalms 138:4et omnes vias meas prævidisti, quia non est sermo in lingua mea. + 138.4 Et omnes vias meas: antequam irem eas, et permisisti me in labore ire, ut redirem si nollem laborare, hoc fateor. Quia non est dolus in lingua mea: jam in tua gratia justificati. 1

Romans 15:9gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. + 15.9 Confitebor. Confessio autem non tantum peccatorum est, sed et laudis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 57:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 57:8Psalmorum 57Psalmorum 57:10 →