Psalmorum 58:6
Exsurge in occursum meum, et vide: et tu, Domine Deus virtutum, Deus Israël, intende ad visitandas omnes gentes: non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem. + 58.6 Exsurge. AUG. Quia dormire videris, In occursum. Quasi curro ad te merendo: Et tu, occurre mihi, id est, redde pro merito. Vide. Ibid. Id est, fac videri quomodo ad te curro, etc., usque ad postquam vidisti me mori, credis me patri æqualem. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Break their teeth, O God, in their mouth: break out the great teeth of the young lions, O LORD.
In Context
Cross References
Numbers 23:24Ecce populus ut leæna consurget, et quasi leo erigetur: non accubabit donec devoret prædam, et occisorum sanguinem bibat.] + 23.24 Ecce populus, etc. Alii: Ecce sicut catulus leonis exsurget, et sicut leo exsultabit. Catulus enim est, cum nuper geniti infantes rationabiles sine dolo lac accipiunt: leo autem exsultans, cum vir perfectus deponit quæ erant parvuli. ORIG. Alia littera, etc., usque ad dedit in se credentibus nomen leonis, et catuli leonis. Erigetur. Erigendum dicit populum futurum, de eo enim quæ videbat, dixisset, erectus est. Non accubabit. ORIG. Alia littera, etc., usque ad et ut leo exsultans. Cumque duxisset. ORIG. Et assumpsit Balac, etc., usque ad et deserta sunt Deo negotia. Ædifica mihi hic. ID. Quæ sacrificant gentes, etc., usque ad qui fidem Christi non recipiunt.
Job 29:17Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam prædam. + 29.17 Conterebam molas, etc. Iniquus dicitur diabolus; per molas, occultæ ejus insidiæ; per dentes apertæ culpæ demonstratur perpetratio. Prius ergo necesse est occulta consiliorum illius machinamenta prodere, ut auditoris nostri animam in aperto lapsu valeamus revocare.
Psalms 3:7Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine; salvum me fac, Deus meus. + 3.7 Non timebo millia, quæ nomen Christi conantur exstinguere 1
Psalms 17:12Et posuit tenebras latibulum suum; in circuitu ejus tabernaculum ejus, tenebrosa aqua in nubibus aëris. + 17.12 Tenebras. AUG. Obscuritates sacramentorum, vel, in his tenebris, ubi videntes per fidem ambulamus, et non per speciem Matth. 2.. Non per cœlos. CASS. Descendit et ascendit II Cor. 5., sed per nubes æthereas quod in Hebræo, id est, per prophetas in quibus obscura doctrina sit, sed per nubes quæ non ætheris, id est, Apostoli præfulgidæ sunt in cognitione ejus, id est, vicinius contemplantes. 1
Ecclesiastes 10:11Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte detrahit. + 10.11 Si mordeat. HIER. Quasi, sicut serpens occulte mordens venenum infundit, sic et qui detrahit. Vel, serpens, id est diabolus, mordet in silentio, quando qui, diabolo suadente, peccavit, non vult confiteri.
Jeremiah 8:17Quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos, quibus non est incantatio: et mordebunt vos, ait Dominus. + 8.17 Mittam vobis serpentes. ID. Ut insanabiliter percutiant vos, etc., usque ad qui eloquia Domini contemnunt traduntur adversariis potestatibus.