Psalmorum 58:8
Ecce loquentur in ore suo, et gladius in labiis eorum: quoniam quis audivit? + 58.8 Et gladius. Ut mactent et manducent. Quoniam quis audivit? Quasi nullus, ita omnes mirabuntur, etc., usque ad ad nihilum deduces vel convertes. Gladius. Ibid. Hic est gladius bis acutus utroque incidens Testamento, quo mactat Petrus reptilia sibi in disco ostensa, quando dictum est ei: Surge, Petre, macta et manduca. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 10:19Fuissem quasi non essem, de utero translatus ad tumulum. + 10.19 Fuissem quasi non essem, de utero. Ibid. Idem quod ibi dictum est: sicut abortivum absconditum, etc., vel, qui concepti non viderunt lumen.
Ecclesiastes 6:3Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat: de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus. + 6.3 Sepultura. ID. Adeo avarus, ut nec de sepultura cogitet, vel, sæpe pro divitiis occisus abjicitur insepultus: vel, quia nullam sibi memoriam relinquat, cum omnibus bonis affluat.
James 1:10dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos fœni transibit; + 1.10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.