Psalmorum 59:1
In finem, pro his qui immutabuntur, in tituli inscriptionem ipsi David, in doctrinam, + 59.1 In finem pro his. AUG. In historiis non legitur, etc., usque ad hominem ad fidem; terrenos, ut vivant cœlestes. BASIL. et THEOD. Hæc regum historia describit. Prævidet autem populum prævaricaturum, captivum abducendum, et pœnitentem reducendum. Ideo inscripsit: Pro iis qui mutabuntur. Doctrinam. AUG. Mutantur in doctrinam, etc., usque ad Edom terrenus vitam in cœlestem. Et percussit. Cum percussit Edom gladio spiritus, etc., usque ad docet beatam esse contritionem per quam probat commutandos ad æterna. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Deliver me from mine enemies, O my God: defend me from them that rise up against me.
In Context
Cross References
Judges 16:2Quod cum audissent Philisthiim, et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson, circumdederunt eum, positis in porta civitatis custodibus: et ibi tota nocte cum silentio præstolantes, ut facto mane exeuntem occiderent.
Psalms 7:1Psalmus David, quem cantavit Domino pro verbis Chusi, filii Jemini. + 7.1 In finem, psalmus. AUG. Chusi, qui transivit in partem Absalon, etc., usque ad non enim erat eis abscondendum, pro quibus gestum est. AUG. Potest hic psalmus in persona Christi intelligi; si qua humiliter dicta sunt, ad infirmitatem nostram referantur, quam gestavit. Primo petit ex omnibus tribulationibus liberari. 1
Psalms 57:1In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem. + 57.1 In finem ne disperdas David in tituli, etc. CASS. Monet ne quis Christi regno contradicat. Prima est exprobratio Judæorum, ne similia faciamus. 1
Psalms 71:4Judicabit pauperes populi, et salvos faciet filios pauperum, et humiliabit calumniatorem. + 71.4 Judicabit pauperes populi. CAS. Idem agit de eodem judicio affirmando. Post optationem, virtute prophetiæ, dicit quæ sunt adventu Domini præstanda. AUG. Vel secundum aliam litteram: Justitia judicabit pauperem. Sed codices qui habent in littera magis approbantur. Pauperes populi. Id est, eos qui pauperes in populo, in quo boni malique commisti. Humiliabit calumniatorem. Dum enim gratia sua adjuvat, etc., usque ad qui innocentes nititur trahere in culpam. HIERON., AUG. Vel, humiliabit, et, victo diabolo, permanebit cum sole splendor; id est, Filius cum Patre, sedens ad dexteram Patris in æternum, hoc est ante lunam, in generatione et generationem. 1
Psalms 143:9Deus, canticum novum cantabo tibi; in psalterio decachordo psallam tibi. + 143.9 Deus, canticum novum cantabo tibi. CAS. Secunda pars, ubi quasi ille quem precabatur, victor et liberator venerit, ei se cantare in Novo Testamento et Veteri promittit: et ab eo precatur liberari ab his qui beatitudinem putant in terrenis. Canticum. AUG. Hoc alio nomine significat legem, quam per quinque lapides significavit. 1