Psalmorum 59:12
nonne tu, Deus, qui repulisti nos? et non egredieris, Deus, in virtutibus nostris? + 59.12 Non egredieris. AUG. Sed intus operaberis, et sic melius deducet, quia sic videtur non pro temporali vita pugnare, sed pro futura. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis. 1
Cross References
Psalms 10:2[In Domino confido; quomodo dicitis animæ meæ: Transmigra in montem sicut passer? + 10.2 In Domino confido. AUG. De hæreticis qui catholicos in suam volunt convertere pravitatem. Ibid. In Domino confido. Quoad litteram potest legi de passione, et dicit, Christus secundum hominem, ut solet contra terrores Judæorum, In Domino confido. In Domino confido. Cum peccantes volunt sagittare rectos. Quoniam ecce. Ibid. Hi sunt terrores comminantium nobis de peccatoribus, ut ad se quasi justos transeamus. Dicunt enim: Peccatores intenderunt arcum, Scripturas, unde venenatas sagittas mittant, quas in cordis occulto parant. 1
Psalms 64:7Præparans montes in virtute tua, accinctus potentia; + 64.7 Præparans montes. AUG. Ad usus competentes. In virtute tua. Quia per eos fecit miracula. Quomodo præparavit? Accinctus potentia, id est Deitate, quia humanitas Verbi majestate præcincta est, ut quod homo non habuit, Deitas daret. Accinctus. Ibid. Christus in medio undique cinctus, quia omnes illum communiter habemus qui in eum credimus, sed quia fides non a nobis, sed ab eo, potentatu suo cinctus dicitur. 1
Psalms 140:9Custodi me a laqueo quem statuerunt mihi, et a scandalis operantium iniquitatem. + 140.9 Custodi me a laqueo. Per laqueos et scandala, totius mundi mala breviter notat. Laquei sunt blandi nexus, carnis desideria; sed dum per hos diabolus non proficit, nititur scandalis, quæ per inquietos movet. Vel aliter. Et dicit, statuentes laqueum, persecutores manifestos: operantes autem iniquitatem, consentientes illis dicit, qui timore persecutionis deficiunt. Et est: Ne auferas animam meam, sed potius, Custodi me a laqueo persecutionis, quem statuerunt mihi. AUG. Hoc faciunt persecutores, qui escam vitæ hujus quasi in muscipula ponunt. Si amat avis hanc escam, in muscipulam cadit: quia timore mortis persecutioni succumbit. Custodi me. A scandalis operantium iniquitatem. Id est, scandalo eorum qui, consentiendo illis, labuntur, et ita iniquitatem operantur. Quasi dicat: Custodi me a persecutoribus, qui terrent, et lapsis. 1
Proverbs 11:6Justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui.
Proverbs 18:7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.