Psalmorum 59:5
Ostendisti populo tuo dura; potasti nos vino compunctionis. + 59.5 Ostendisti. AUG. Mutato enim homine in melius, etc., usque ad ferre adversa usque in finem. Dura. CASS. Id est, temporis miserias, quæ nobis per charitatem sunt delectabiles, et per infirmitatem carnis graves. Vino, id est, tribulatione, qua purgatur patiens, ut vulnus vino: Vino, spirituali, unde non vitia, sed compunctio. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
4Commovisti terram, et conturbasti eam; sana contritiones ejus, quia commota est. 1
Cross References
Exodus 3:15Dixitque iterum Deus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Dominus Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Jacob, misit me ad vos: hoc nomen mihi est in æternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
Psalms 7:7Exsurge, Domine, in ira tua, et exaltare in finibus inimicorum meorum: et exsurge, Domine Deus meus, in præcepto quod mandasti, + 7.7 Exsurge, Domine. Petit ut gloria resurrectionis Christi subveniat. In ira tua. Perfectus enim iste non precatur hic adversus homines, sed adversus diabolum, ut possessionem ejus amittat, peccatores, scilicet et impios, qui sunt ejus possessio. Et quia ablatio hominis, quia pœna est diabolo, dicitur ira Dei contra eum. Vel, precatur hic Christi resurrectionem, sicut in præcedenti, ejus incarnationem: ut O Domine Deus meus, etc. In finibus. Mundus, vel infernus, sunt fines diaboli. Et exsurge, Domine. Superbus diabolus, quia per iniquitatem vincitur, subdit: Vel, Exsurge, id est, in toto orbe notus efficere, resurgendo. In præcepto, ut præceptum humilitatis facias implere: et hoc inde sequitur, quia Synagoga de diversis populis, vel specialiter Judæis, circumdabit te, amando, vel persequendo: Propter hanc, id est, amantem, regredere, id est, fac scire eos omnipotentiam tuam, qui descendisti ut te viderent; vel propter hanc, id est, persequentem, in qua locum non invenis, regredere in altum, id est, subtrahere his qui te persequuntur. Synagoga. Ibid. Congregatio populi, etc., usque ad Dominus judicat, de judicio regressi, id est, Christi. Innocentiam. Ibid. Quia non reddidi retribuentibus mihi. Super me. Ibid. Justitia et innocentia sunt super me, quia non a me, sed a Deo. 1
Psalms 9:15qui exaltas me de portis mortis, ut annuntiem omnes laudationes tuas in portis filiæ Sion: + 9.15 Qui exaltas me de portis mortis, etc. AUG. Id est ab omnibus cupiditatibus, quibus itur ad mortem: mors jam est ipsa lætitia in perfruendo cupitis; unde Apostolus: Vidua, quæ vivit in deliciis, mortua est I Tim. 5.. Portis filiæ Sion. Sunt omnia optima studia, etc., usque ad quæ nec oculus vidit, nec auris audivit. CASS. Portæ contra portas, quia hæ mortis, illæ vitæ. Sion. Ibid. Omnes Ecclesias mundi generavit, quia ibi natus est Christus unde fides incœpit. 1
Psalms 84:8Ostende nobis, Domine, misericordiam tuam, et salutare tuum da nobis. + 84.8 Ostende nobis, Domine. AUG. Hoc orando prædixit Propheta, etc., usque ad Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt Matth. 5.. CASS. Ostende. Vel petit iste sibi spiritualiter tantum Christum ostendi, sciebat eum quidem futurum, sed petit ut puro corde intueamur, non corporeis oculis ut infideles: Judæi enim viderunt et crucifixerunt. Et in futuro: Salutare tuum da nobis, id est, Christum amplectendum et possidendum, ut non tollatur a nobis, et sic legitur partim de præsenti, et partim de futuro. Misericordiam. AUG. Christus dicitur misericordia, quia ostendit nobis misericordiam, docens quidquid boni habet homo ex Deo esse, et sic homo non superbit. Sed sic hærens et fruens Deo lætatur in eo. 1
Isaiah 27:11In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. + 27.11 Conterentur. ID. Sicut Delbora ad bellum ivit et populum ad ignominiam Judæorum judicavit; et imminente Chaldæorum captivitate, viris tacentibus Olda prophetavit: sic imminente captivitate Romanorum, veniebant forte mulieres et docebant eos. Mulieres. Diversæ Synagogæ; vel aperte mulieres, quæ nudatis pectoribus sanguinantes feriunt lacertos. Docentes eam. HIER. Magna infelicitas populi et reprehensio, a mulieribus lamentationis carmina discere.