The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 59 › Psalmorum 59:9

Psalmorum 59:9

Meus est Galaad, et meus est Manasses; et Ephraim fortitudo capitis mei. Juda rex meus; + 59.9 Manasses. Ibid. Vel, Manasses omnis ille qui, oblitus prioris vitæ, etc., usque ad: et opprobrii viduitatis tuæ non recordaberis. Ephraim. Fructificatio: et hæc est fortitudo capitis, id est, Christi: granum enim moriens virtutem in se habet, ut fructum faceret. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because of his strength will I wait upon thee: for God is my defence.

In Context

8Deus locutus est in sancto suo: lætabor, et partibor Sichimam; et convallem tabernaculorum metibor. + 59.8 Deus locutus est. Ibid. Hac fiducia oro, quam Deus in Christo promisit, etc., usque ad vox est Ecclesiæ: Lætabor. Sichimam. Interpretatur humeri, id est, onus Christi, etc., usque ad alii jugum Christi ferant. Convallem tabernaculorum: propter oves Jacob signat Judæos, qui etiam dividuntur; quia alii credunt, alii non, id est, de Judæis habebo non paucos. 1

10Moab olla spei meæ. In Idumæam extendam calceamentum meum: mihi alienigenæ subditi sunt. + 59.10 Moab olla spei meæ. Ibid. Filiæ male utentes patre, etc., usque ad cum charitas ardet contra ollam iniquitatis. CASS. Moab olla spei meæ. Vel per Moab, etc., usque ad unde spes mihi vitæ est. HIER. Olla, unde: Ollam succensam ego video, etc., usque ad: Ab illo ergo tribulationum olla in Ecclesia ebullit. 1

Read all of Psalmorum 59

Cross References

Psalms 2:4Qui habitat in cælis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. + 2.4 Irridebit. Ibid. Ut quando positis custodibus surrexit: Subsannabit, quando per mundum dispersi sunt. Irrisio Dei vis est præscientiæ quam dat Deus sanctis, ut, videntes nomen Christi futurum in omnibus gentibus, illos inania meditatos intelligant. 1

Psalms 18:1In finem. Psalmus David. + 18.1 In finem. CASS. Psalmus de primo adventu, unde tyrannus cadit, homo absolvitur, hic propheta respicit in finem, id est, Christum, vel in ultima tempora. 1

Psalms 27:1Psalmus ipsi David. [Ad te, Domine, clamabo; Deus meus, ne sileas a me: nequando taceas a me, et assimilabor descendentibus in lacum. + 27.1 Psalmus huic. Per David aliquando intelligitur caput, id est, Christus; aliquando corpus, id est, Ecclesia; interdum utrumque simul, id est, totus Christus intelligitur, ut hic. CASS. Psalmus tertius, qui breviter de passione et resurrectione. ID. Hic proponitur Christus et si adeo dignus non in se confidere, sed totum a Deo petere; utile exemplum justis. Ad te, Domine. ID. Oratio tempore passionis habita. Ne sileas. Minus est in Hebræo, etc., usque ad et a morte resuscitationem. Ne sileas, etc., et assimilabor, etc. HIER. Ex eo, quod verbum mihi semper unitur, non talis homo sum quales cæteri, qui nascuntur in profundam miseriam sæculi. AUG. Ubi quasi si sileas non cognoscitur verbum tuum. 1

Psalms 46:1In finem, pro filiis Core. Psalmus. 1

Psalms 62:5Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas. + 62.5 Sic benedicam. Ibid. Ut dedisti per misericordiam laudare te, sic benedicam, ut misericordiæ tribuam vitam, in qua laudo. In nomine tuo levabo manus meas. Ibid. Levat manus qui, bonis operibus insistens, tensis manibus in figura crucis, Deum adorat; unde Apostolus: Levantes puras manus in oratione, sine ira et disceptatione. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 59:9

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 59:8Psalmorum 59Psalmorum 59:10 →