The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 6 › Psalmorum 6:10

Psalmorum 6:10

Exaudivit Dominus deprecationem meam; Dominus orationem meam suscepit. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Let all mine enemies be ashamed and sore vexed: let them return and be ashamed suddenly.

In Context

9Discedite a me omnes qui operamini iniquitatem, quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei. + 6.9 Dominus. Ter Dominus, quia Trinitatem affuisse precibus ostendit: Incepit a lacrymis, exauditus exsultat. Exaudivit Dominus. CAS. Dat exemplum fideliter orantes audiri. 1

11Erubescant, et conturbentur vehementer, omnes inimici mei; convertantur, et erubescant valde velociter.] + 6.11 Erubescant et conturbentur. CASS. Quasi in conclusione, jam liber a peccatis, exsultans, pro inimicis, ut convertantur, orat, ut, sicut ipse, habeant veniam. AUG. Erubescant. Hoc non hic ubi potius irrident eos qui omnia relinquunt, et infirmos erubescere faciunt, sed in judicio.

Read all of Psalmorum 6

Cross References

2 Kings 20:5Revertere, et dic Ezechiæ duci populi mei: Hæc dicit Dominus Deus David patris tui: Audivi orationem tuam, et vidi lacrimas tuas, et ecce sanavi te: die tertio ascendes templum Domini.

Psalms 2:5Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos. + 2.5 Loquetur ad eos. Ibid. Planius aperit cum dicit, conturbabit. Ira Dei est motus qui fit in anima quæ legem Dei novit, cum videt eam a malo præteriri per quem motum multa vindicantur: vel, ira Dei est obscuratio mentis transgressorum legis. 1

Psalms 7:6Persequatur inimicus animam meam, et comprehendat; et conculcet in terra vitam meam, et gloriam meam in pulverem deducat. + 7.6 Conculcet, etc. Ibid. Anima peccatoris de quo, Terra es, et in terram reverteris Gen. 3, cibus serpentis est cui in maledictione dictum est, Terram manducabis, id est, diaboli, quia terra, id est, terrena est. Et ideo hic ait: Conculcet in terra vitam meam, id est, in terram redactam sibi incorporet, et ibi sit despicabilis. Gloriam meam. Ibid. Quæ debet esse in conscientia, ubi Deus videt; et solida in Domino, ut: Qui gloriatur, in Domino glorietur I Cor. 1.. Deducat in pulverem, id est, in superbiam et jactantiam, ut scilicet velim gloriari apud homines. In pulverem deducat. Pulvis quem projicit ventus. Ibid. Superborum jactantia. Vult ergo ut gloria sua sit solida intus, ubi Deus videt: est enim pulvis, si apud homines gloriatur; ecce quam cavenda superbia. 1

Psalms 25:3Quoniam misericordia tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua. + 25.3 Misericordia. CASS. Quæ non sinit tentari super vires, vel ipsa ustio est misericordia, non asperitas Complacui in veritate. AUG. Cui displicet mendacium suum, et placet ipse cum illa et in illa. 1

Psalms 40:14Benedictus Dominus Deus Israël a sæculo et usque in sæculum. Fiat, fiat.] + 40.14 Benedictus. CASS. Laudativa conclusio, exposita passione et resurrectione. Deus Isræl. AUG. Judæi sunt capsarii nostri, qui nobis codices portant: nos Isræl. Aliter putassent pagani ficta quæ dicuntur de Christo et Ecclesia, sed vincuntur testimonio inimicorum. A sæculo, etc. CASS. Ex quo omnia cœpta sunt administrari usque in sæculum futurum, ubi omnia æterna. Fiat. HIER. Geminatio ostendit hoc ab omnibus esse faciendum. Pro fiat, in Hebræo scribitur, amen, amen, quod Aquila, vere, vere, transtulit, vel fideliter. Et finit hic primus liber Psalterii secundum Hieronymum.

Psalms 71:13Parcet pauperi et inopi, et animas pauperum salvas faciet. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)Polish Biblia Gdanska (1881)Statenvertaling (Nederlands)

Study Psalmorum 6:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 6:9Psalmorum 6Psalmorum 6:11 →