The Bible Software
bible.software › Psalmorum › Psalmorum 6 › Psalmorum 6:3

Psalmorum 6:3

Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. + 6.3 Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo. AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? I Petr. 4. 1

Vulgata (Latina)

In The King James Version

My soul is also sore vexed: but thou, O LORD, how long?

In Context

2[Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. + 6.2 Domine, ne in furore. BASIL. Confessio est deprecativa, quæ apud Deum valet. Primo est exordium, in quo captat benevolentiam, per potestatem judicis, per infirmitatem suam, per consuetudinem parcendi: quia non vult a mortuis, sed a vivis rogari. Arguas. AUG. Argui gravius est quam accusari, unde damnatio timetur. Corripi mitius, id est, emendari vel erudiri. Arguuntur in judicio, qui sine fundamento. Emendantur, id est, purgantur, qui supra illud lignum, fenum, stipulam ædificaverunt. Dicit ergo hic: Sana, ne ibi sit opus, unde subdit: Miserere. 1

4Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? 1

Read all of Psalmorum 6

Cross References

Psalms 9:14Miserere mei, Domine: vide humilitatem meam de inimicis meis, + 9.14 Miserere. CASS. In sua persona dicit quod unusquisque petit. Vide. Ibid. Aspectus Dei, auxilium est, qui cum fit, et lux tenebras fugat: de superbia inimici æstimatur humilitas patientis, quia tantum hi humiliantur, quantum illi extolluntur. 1

Psalms 38:8Et nunc quæ est exspectatio mea: nonne Dominus? et substantia mea apud te est. + 38.8 Exspectatio. ID. Primi adventus, vel secundi, etc., usque ad non in sacculis nostris. 1

Psalms 77:7ut ponant in Deo spem suam, et non obliviscantur operum Dei, et mandata ejus exquirant: + 77.7 Ut ponant. Hæc est utilitas paternæ prædicationis. Exquirant. AUG. Qui dicti sunt supra cognovisse, modo exquirant, ut sperantes in Deo, adjuventur ad implendum ab eo. 1

Proverbs 18:14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere? + 18.14 Spiritus viri sustentat imbecillitatem. Et ipse autem vir, etc., usque ad mentis fortitudine sustentat. Spiritum vero ad irascendum. Dicit enim sæpe iratus ea quæ placatus, quia dixit, pœniteat, et plerumque an dixerit, ignoret: cujus tamen vesania per sapientium modestiam facillime suffertur atque sopitur. Donum hominis. Donum charitatis, etc., usque ad ac sibi libenter obtemperare faceret.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Psalmorum 6:3

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschCharles SpurgeonScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Psalmorum 6:2Psalmorum 6Psalmorum 6:4 →