bible.software › Psalmorum › Psalmorum 6 › Psalmorum 6:4
Psalmorum 6:4
Et anima mea turbata est valde; sed tu, Domine, usquequo? 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Return, O LORD, deliver my soul: oh save me for thy mercies’ sake.
In Context
3Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum; sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea. + 6.3 Infirmus AUG. Reatu infirmatur anima, a quo sana, quia ossa, id est, mens conturbatur ad præsentiam, et anima, id est, sensualitas: ergo usquequo differs, quasi dicat: Quid restat quin sanes? Usquequo. AUG. Innuit se diu luctari cum vitiis. Non est autem crudelitas dilatio Dei, sed ut persuadeat animæ, in quæ mala se præcipitavit. Nondum enim tam perfecte orat, ut ei dicatur: Adhuc te loquente dicam, ecce adsum Isa. 65.. Ut ex difficultate sanationis inde magis caveat sibi, et ut ostendatur quæ pœna sit non conversis, si tanta difficultas sit conversis, unde: Si justus vix salvabitur, impius ubi apparebit? I Petr. 4. 1
5Convertere, Domine, et eripe animam meam; salvum me fac propter misericordiam tuam. + 6.5 Convertere. CASS. Qui aversus eras, vel a vindicta. Eripe, ab imminente morte. Vel eripe animam peccatis ligatam. Salvum me fac, etc., dando virtutes. 1
Read all of Psalmorum 6
Cross References
Psalms 17:13Præ fulgore in conspectu ejus nubes transierunt; grando et carbones ignis. + 17.13 Grando. AUG. Objurgationes, quæ dura corda feriunt, sed si ignis charitatis resolvit, in miti animo fit aqua satians [ alias saliens]. Et carbones, quia illo igne tenebrosa corda accensa reviviscunt. 1
Psalms 25:7ut audiam vocem laudis, et enarrem universa mirabilia tua. + 25.7 Vocem laudis Spiritus sancti, qui docet laudare te. 1
Psalms 74:10Ego autem annuntiabo in sæculum; cantabo Deo Jacob: + 74.10 Ego autem annuntiabo in sæculum: cantabo Deo Jacob. CAS. Omnes bibent, sed seorsum: ego, id est Christus, cum corpore, annuntiabo in sæculum quandiu sæculum erit. 1
Psalms 79:8Deus virtutum, converte nos, et ostende faciem tuam, et salvi erimus. + 79.8 Deus virtutum. AUG. Desiderantis mos est frequenter repetere quæ tantis precibus orat. 1
This Verse In Other Editions
Study Psalmorum 6:4