Psalmorum 6:7
Laboravi in gemitu meo; lavabo per singulas noctes lectum meum: lacrimis meis stratum meum rigabo. + 6.7 Laboravi. CASS. Narrat ærumnas quibus pœnitentes avertitur; gemit dum videt quid egit, et quæ pœna futura. Lectum. Conscientiam, quæ quibusdam quies, quibusdam tormentum. Stratum, sensualitatem; fertilem faciam, quæ erat arida. Vel, lectus delectatio corporis, in qua homo resolvitur. Stratus, cumulus peccatorum ut vestium, quo resoluto, imbre lacrymarum, nova messis virtutum crescat. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Mine eye is consumed because of grief; it waxeth old because of all mine enemies.
In Context
Cross References
Job 7:3sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. + 7.3 Menses vacuos. A rebus mundi, quia non eas quærunt per actus suos boni, et noctes adversitatum tolerant laboriosas, quando jam sunt in cruciatu corporis. Vel menses vacui, quia modo est labor, sed nondum præmium. Noctes laboriosas. Enumerat, etc., usque ad eo magis gemit diu nescisse quod quærit, et quod inaniter laboravit.
Psalms 31:9Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. In camo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te. + 31.9 Nolite fieri sicut equus et mulus, etc. AUG. Accepto intellectu, convertit se iste pœnitens ad superbos peccata defendentes: ergo vos, quos invito, etc. Equus, gentilis indomitus; mulus, Judæus piger ad credendum. CASS. Equus, sine discretione sessorum; mulus, quælibet onera accipit, etc., usque ad id est, jactantiam de viribus suis. Maxillas. Vel, maxillas quibus mandunt, id est, parcius, da victualia, ut necessitate coacti redeant. AUG. Vel hic confringes, et in futuro erunt multa flagella. Vel: Nolite fieri sicut equus, quia multa flagella hic et in futuro. Qui non approximant ad te. CASS. Sunt enim qui, si peccant carnis imbecillitate, a piis precibus non recedunt. 1
Psalms 38:10Obmutui, et non aperui os meum, quoniam tu fecisti; + 38.10 Obmutui. ID. Habitus opprobrio, etc., usque ad et necesse est, quia defeci. Amove a me plagas tuas. AUG. Quia tu fecisti me, noli exterminare; tantum cede ut producar; non ut comminuar 1
Psalms 88:9Domine Deus virtutum, quis similis tibi? potens es, Domine, et veritas tua in circuitu tuo. + 88.9 Tibi. ID. Qui omnia fecisti, etc., usque ad tentari supra id quod potest homo. 1
Lamentations 5:17Propterea mœstum factum est cor nostrum; ideo contenebrati sunt oculi nostri,