Psalmorum 6:8
Turbatus est a furore oculus meus; inveteravi inter omnes inimicos meos. + 6.8 A furore. AUG. Ab ira, vel Dei, quæ in judicio, etc., usque ad ne quis desperet de gravitate peccatorum, subdit: Discedite, etc. CASS. Correptio, ut separetur ab illis, quorum collegio peccavit, et insistat mandatis Dei. Inimicos, AUG. id est, vitia, vel malos homines, qui vere sunt inimici ad Deum se convertentium, a quibus separatur omnis bonus, non loco, sed animo. Quia vero non est inanis tantus labor pœnitentiæ, exauditum se significans, subdit: Discedite. 1
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Depart from me, all ye workers of iniquity; for the LORD hath heard the voice of my weeping.
In Context
Cross References
Psalms 3:4Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. + 3.4 Susceptor meus es. CASS. In Christo. Caput, Christum, vel mentem quæ servit legi Dei. Percussisti omnes. Recte in prædestinatione dicitur de diabolo et angelis ejus. Super populum. Hoc est unumquemque nostrum. ID. Vel hoc loquitur Ecclesia et caput ejus, inter procellas persecutionum per totum orbem constituta. Multi dicunt, Christianum nomen, exstinguere cupientes, Non est salus. Aliter non sperarent delere Ecclesiam late pullulantem. Susceptor. Quia in Christo suscepta et cum eo exaltata. Caput ipsum qui primus ascendit in cœlum. 1
Psalms 56:8Paratum cor meum, Deus, paratum cor meum; cantabo, et psalmum dicam. + 56.8 Paratum. Ibid. Diapsalmus. Post resurrectionem laudes promittit. Vel, paratum ad agendas gratias quod ibi ostendit cantabo. 1
Isaiah 38:3et dixit: Obsecro, Domine, memento, quæso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto, et quod bonum est in oculis tuis fecerim. Et flevit Ezechias fletu magno. + 38.3 Obsecro, Domine. Iturus ad Dominum, narrat opera sua. Felix conscientia, quæ in tempore malorum potest recordari bonorum. Obsecro, Domine. Audiens se moriturum, non annos plurimos petit, sed Dei judicio dimittit quid præstare velit: noverat Salomonem Deo placuisse, quia non petierat ampliores annos vitæ. Et quod bonum. Idola patris sui destruxit, ostia domus Domini, quæ ille clauserat, aperuit, serpentem æneum quem in Gabaon Judæi adorabant comminuit, et in ventum sparsit. Et flevit. Flevit quia moriebatur sine filiis, etc., usque ad et post mortem plurimos resuscitatos legamus.
Lamentations 3:56Coph Vocem meam audisti; ne avertas aurem tuam a singultu meo et clamoribus.